monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 2 > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA III. AD MAXIMUM SALONITANUM. Maximus de simonia et de aliis multis accusatus Romam citatur. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda.

EPISTOLA IV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Id de lapsis decernit quod antecedenti epistola. Constantio scribit ut Ioannem puniens iram caveat. Ut eiusdem Constantii famae consulatur. Finiendam Romae causam Fortunati.

1 Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
2 Si lapsis ad suum ordinem revertendi licentia concedatur, vigor canonicae procul dubio frangitur disciplinae, dum per reversionis spem pravae actionis desideria quisque concipere non formidat (Grat. dist. 50, c. 1).
3 Fraternitas siquidem vestra nos consuluit, si Amandinus expresbytero et abbate, qui a suo est decessore culpa exigente depositus, in eo quo fuerat ordine constitutus debeat revocari.
4 Quod quidem nec licet, nec fieri posse aliqua ratione decernimus.
5 Eius tamen si conversatio forte meruerit, sacro per omnia sicuti est privatus officio, in monasterio eum ante alios, ut praevideritis, monachos ordinate.
6 Illud igitur prae omnibus studete, ut lapsos in sacrum ordinem nullius vobis supplicatio aliquo modo revocare suadeat, ne huiusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur eis esse vindicta.
7 Vitalianum vero expresbyterum, de quo scribitis ut districte debeat custodiri, in Siciliam dirigi faciemus ut, spe discedendi sublata, in poenitentiae se saltem tunc lamenta constringat.
8 Iobinum quoque de portu Veneris quondam diaconum et abbatem suo decrevimus privandum officio, atque ut alter in eius loco debeat ordinari scripsimus.
9 Similiter etiam et tres subdiaconos quos fraternitas vestra lapsos innotuit a suo semper vacare ac decernimus privatos officio, quibus nihil aliud quam inter laicos sacra est praebenda communio.
10 Saturninum vero expresbyterum ne ad sacri ordinis ministerium praesumat unquam accedere, deputavimus facere cautionem.
11 Eumque in eadem qua fuerat insula cum sacri ordinis privatione volumus permanere, permittentes ei curam et sollicitudinem de monasteriis habere vel gerere, quem et ex suo lapsu cautiorem factum cum credimus commissos sibi iam nunc sollicitius custodire.
12 De Ioanne autem Ecclesiae vestrae notario charitas nos qua vos diligimus olimque dileximus ut scriberemus admonuit, ne dum eius culpa provocat, aliquid quod ad peccatum pertinet fieri mandaretis.
13 Hoc ergo caventes, Ecclesiae vestrae res subtiliter modis sic quibus potueritis inquirite, unde nec Deum offendatis, nec ille vos unde apud homines accuset, valeat invenire.
14 Nam nos non Ioannem defendendo, vel contra rationem commendando eius personam, sed ne vestra magis anima, stimulante furore, in aliquo gravaretur, scripsimus.
15 Unde necesse est ut, sicut praefati sumus, Ecclesiae vestrae res subtili investigatione cum Dei timore perquirere minime negligatis.
16 Praeterea multum nos de Fortunati persona charissimae fraternitatis vestrae mirari fecit epistola.
17 Sed aut a vobis minime scripta ipsa dictata sunt, aut certe si vestra sunt, nos in eis fratrem nostrum domnum Constantium nequaquam agnoscimus.
18 Debuistis etenim et adhuc debetis attendere quia pro vestra est opinione quod scribimus.
19 Nam dum illic se praedictus Fortunatus violentiam sustinere nec defensoris auxilium invenire potuisse commemorat, quid aliud nisi vestram attingit invidiam? Ergo ut nec opinionem vestram haec res apud quosdam offuscet, nec Ecclesiae vestrae possit fieri in aliquo, si bona causa est, detrimentum, instructam huc debetis mandare personam, ut causae qualitas trutinata sine vestra possit invidia terminari.
20 Quoniam praesertim post eius querelam, si illic pro vestris partibus fuerit dicta sententia, non rationabiliter, sed sola potestate credetur superatus.
21 Nos vero pro charitate qua vobis astringimur, quae pro opinione vestra sunt, ut facere debeatis non desistimus admonere.
22 Scientes quia etsi vos ad tempus adhortatio ista constristat, postea tamen deposita contentionis intentione laetificat.
23 Mense Septembri, indictione 13.