monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA III. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteri, diaconi et subdiaconi qui se luxuriae crimine maculaverint suo gradu in perpetuum deiecti maneant. Peracta poenitentia communionem accipiant inter laicos. Saturnino expresbytero monasteriorum quorumdam curam suscipere concedit. Mittit baptizandae mulieri vestem, et Columbo presbytero Codicem regulae pastoralis. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Id de lapsis decernit quod antecedenti epistola. Constantio scribit ut Ioannem puniens iram caveat. Ut eiusdem Constantii famae consulatur. Finiendam Romae causam Fortunati.

EPISTOLA III. AD MAXIMUM SALONITANUM. Maximus de simonia et de aliis multis accusatus Romam citatur.

1 Gregorius Maximo praesumptori Ecclesiae Salonitanae.
2 Quoties contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus.
3 Pervenit itaque ad nos quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus.
4 Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit propter quod necesse habuimus te summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solemnia celebrare debuisses, donec quid esset, verius potuissemus addiscere.
5 Ne ergo filii Ecclesiae diu videantur non habere pastorem, et ne haec quae dicuntur, si indiscussa remanserint, huiusmodi se vitium tendat in plurimos, hortamur ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus servata iustitia, haec et cognoscere, et finire secundum canonica instituta Christo revelante possimus.
6 Ita autem fac, ut ad veniendum amplius iam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quae dicuntur assignet, et nos in te haec res non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio ferre iudicium.