monumenta.ch > Lucanus > sectio 672 > 1a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM RAVENNATEM EPISCOPUM. Non praeponendos monasteriis clericos Ecclesiis deservientes. <<<     >>> EPISTOLA II. AD FELICEM EPISCOP. ET CYRIACUM ABBATEM. Introducendos in monasterium a Theodosia fundatum servos Dei.

EPISTOLA I. AD MARINIANUM EPISCOPUM. In Ioannis decessoris eius testamento quid ratum esse debeat.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio.
3 Presbyteri igitur, ac diaconi, atque clerus fraternitatis vestrae oblata nobis petitione conquesti sunt Ioannem quondam decessorem tuum condito testamento diversa in Ecclesiae suae gravamina conscripsisse.
4 Et petiverunt ut haec in damnum Ecclesiae suae, prohibente quippe lege, nulla deberent occasione persolvi.
5 Et quamvis, postquam haereditas illius successioque repudiata est, ad haec te satisfacienda ratio nulla constringat, verumtamen ex abundanti his te hortamur affatibus, ut ea quae de Ecclesiae suae vel de acquisitis in episcopatu rebus contra legum fieri statuta disposuit, fraternitas vestra nec auctoritatem praebeat, nec aliqua in his ratione consentiat.
6 Si quid autem de propriis rebus, quas ante episcopatum habuit, quod quidem prius Ecclesiae suae non contulit, fieri voluit vel decrevit, firmum per omnia robur obtinere necesse est, nec quisquam ecclesiasticorum id contra rationem tentet qualibet excusatione convellere.
7 Quia vero dum viveret (Grat. caus. 12, q. 5, can. 3) saepius a nobis expetiit ut ea quae in monasterio illo contulerat quod iuxta ecclesiam sancti Apollinaris ipse construxerat nostra debuissemus auctoritate firmare, et nos facturos hoc esse promisimus, fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, ut nihil de his quae illic contulit atque constituit aliquo modo patiatur imminui, sed omnia firma studeat stabilitate servari.
8 Huius igitur monasterii et collatarum illic rerum quia in testamento quod condidit fecisse noscitur mentionem, sciendum vobis est non ea nos ideo confirmasse, quoniam supremam eius sequimur voluntatem, sed quia ei hoc, sicut diximus, viventi promisimus.
9 Haec itaque omnia sic sollicite fraternitas vestra implere festinet, quatenus et quae in suprascripto monasterio constituit, et a nobis sunt firmata, serventur, et illa quae in damnum dari vel fieri per testamentum suae decrevit Ecclesiae, nullam, prohibente nempe lege, obtineant firmitatem.