monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 8 > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XL. AD MARCELLUM SCHOLASTICUM. Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD VALENTINUM ABBATEM. Ne monachi feminas in monasterium inducant, aut eas sibi commatres faciant.

EPISTOLA XLI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM HORTONAE. Barbarum visitatorem delegat. Ante omnia monet ne laicam personam in episcopum eligant.

1 Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Hortonae.
2 Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare.
3 Cui dedimus in mandatis ut nihil de reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur, cuius vos assiduis adhortationibus convenit obedire.
4 Hoc tamen scitote, quia ei ordinandi presbyteros ac diaconos, si necesse fuerit, quos dignos ad hoc officium invenire potuerit, dedimus licentiam, quatenus in ecclesiastico obsequio sacerdos exquiratur, qui a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri.
5 Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cuiuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere.
6 Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite.
7 Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirare constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.