monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXVIII. AD THEODELINDAM REGINAM. Ab imperitis seductam dolet. Sanctarum quatuor synodorum, maxime Chalcedonensis, fidem in Romana Ecclesia integram servari profitetur. Hortatur ne extra Constantii episcopi communionem maneat. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD MARCELLUM SCHOLASTICUM. Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati.

EPISTOLA XXXIX. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Brixianis civibus non iuret se tria capitula minime damnasse, sed in epistola integram Chalcedonensis synodi fidem profiteatur. Ioannem Ravennatem intra Missarum solemnia non nominet, nisi id postulet antiqua consuetudo, aut ab illo soleat ipse nominari. Theodelindae iterum scribens, iam quintae synodi non meminit, quae tamen contra priores quatuor statuit nihil. Compescat Fortunatum. Ursicinum e status sui conditione non pulset.

1 Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
2 Scriptis sanctitatis vestrae percursis, in gravi vos maerore esse cognovimus, maxime propter episcopos et cives Brixiae, qui vobis mandant ut eis epistolam transmittatis, in qua iurare debeatis vos tria capitula minime damnasse.
3 Quod si decessor fraternitatis vestrae Laurentius non fecit, a vobis quaeri non debet.
4 Si autem fecit, cum universali Ecclesia non fuit, et cautionis suae iuramenta transcendit.
5 Sed quia eumdem virum sua credimus sacramenta servasse, atque in unitate catholicae Ecclesiae permansisse, dubium non est quod nulli episcoporum suorum iuraverit se tria capitula minime damnasse.
6 Ex qua re colligat sanctitas vestra quia cogi non debet ad hoc quod a decessore vestro factum nullo modo est.
7 Sed ne ii qui vobis ista scripserunt scandalizari videantur, transmittite eis epistolam, in qua sub anathematis interpositione fateamini neque vos aliquid de fide Chalcedonensis synodi imminuere, neque eos qui imminuunt recipere, et quoscunque damnavit damnare, et quoscunque absolvit absolvere.
8 Unde credo eis posse celerrime satisfieri.
9 Quod autem scripsistis, quia scandalizantur plurimi eorum, quia fratrem et coepiscopum nostrum Ioannem Ravennatis Ecclesiae inter missarum solemnia nominetis, requirenda vobis consuetudo antiqua est; et si consuetudo fuit, modo a stultis hominibus reprehendenda non est.
10 Si vero consuetudo non fuit, fieri non debet unde quibusdam scandalum moveri possit.
11 Tamen sollicite perquirere studui si idem Ioannes frater et coepiscopus noster vos ad altare nominet, quod minime dicunt fieri.
12 Et si ille vestri nominis memoriam non facit, quae necessitas cogat ignoro, ut vos illius faciatis.
13 Quod quidem si sine aliquorum scandalo fieri potest, vos tale aliquid facere valde laudabile est, quia charitatem quam erga fratres vestros habetis ostenditis.
14 Quod autem scripsistis, quia epistolam meam reginae Theodelindae transmittere minime voluistis, pro eo quod in ea quinta synodus nominabatur, si eam exinde scandalizari posse credidistis, recte factum est, ut minime transmitteretis.
15 Unde nunc ita facimus sicut vobis placuit, ut quatuor synodos solummodo laudaremus.
16 De illa tamen synodo quae in Constantinopoli postmodum facta est, quae a multis quinta nominatur, scire vos volo quia nihil contra quatuor sanctissimas synodos constituerit, vel senserit, quippe quia in ea de personis tantummodo, non autem de fide aliquid gestum est, et de his personis de quibus in Chalcedonensi concilio nihil continetur; sed post expressos canones facta contentio et extrema actio de personis ventilata est.
17 Nos tamen sicut voluistis ita fecimus, ut eiusdem synodi nullam memoriam faceremus.
18 Sed et de episcopis quae scripsistis, praedictae filiae nostrae reginae scripsimus.
19 Ursicinum qui vobis scripsit aliqua contra Ioannem fratrem et coepiscopum nostrum, vos per epistolas vestras et dulcedine et ratione ab intentione sua compescere debetis.
20 De Fortunato autem fraternitatem vestram esse sollicitam volumus, ne vobis a malis hominibus in aliquo subripiatur.
21 Nam audio eum cum decessore vestro Laurentio ad mensam Ecclesiae per annos plurimos nuncusque comedisse, inter nobiles consedisse, et subscripsisse, eumque fratre nostro sciente in numeris militasse.
22 Et post tot annos modo videtur fraternitati vestrae ut de status sui conditione pulsetur.
23 Quod mihi omnino incongruum videtur.
24 Et ideo hoc per ipsum vobis, sed secreto mandavi.
25 Tamen si quid est rationabile quod ei possit opponi, in nostro debet iudicio ventilari.
26 Ad filium vero nostrum domnum Dynamium, si omnipotenti Deo placuerit, per hominem vestrum scripta transmittemus.



Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXVIII. AD THEODELINDAM REGINAM. Ab imperitis seductam dolet. Sanctarum quatuor synodorum, maxime Chalcedonensis, fidem in Romana Ecclesia integram servari profitetur. Hortatur ne extra Constantii episcopi communionem maneat. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD MARCELLUM SCHOLASTICUM. Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39