monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXVII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Euplo patris et matris bona reddi iubet. <<<     >>> EPISTOLA XXXIX. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Brixianis civibus non iuret se tria capitula minime damnasse, sed in epistola integram Chalcedonensis synodi fidem profiteatur. Ioannem Ravennatem intra Missarum solemnia non nominet, nisi id postulet antiqua consuetudo, aut ab illo soleat ipse nominari. Theodelindae iterum scribens, iam quintae synodi non meminit, quae tamen contra priores quatuor statuit nihil. Compescat Fortunatum. Ursicinum e status sui conditione non pulset.

EPISTOLA XXXVIII. AD THEODELINDAM REGINAM. Ab imperitis seductam dolet. Sanctarum quatuor synodorum, maxime Chalcedonensis, fidem in Romana Ecclesia integram servari profitetur. Hortatur ne extra Constantii episcopi communionem maneat.

1 Gregorius Theodelindae reginae Langobardorum.
2 Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae unanimitatis communione suspenderet.
3 Quod, quantum vos pure diligimus, tanto de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea quae audierunt percipere possunt.
4 Qui dum neque legunt, neque legentibus credunt, in ipso errore manent, quem sibi ipsi de nobis finxerunt.
5 Nos enim veneramur sanctas quatuor synodos: Nicaenam, in qua Arius; Constantinopolitanam, in qua Macedonius; Ephesinam primam, in qua Nestorius; Chalcedonensem, in qua Eutyches atque Dioscorus damnatus est; profitentes quia quisquis aliter sapit quam hae quatuor synodi, a fide veritatis alienus est.
6 Damnamus autem quoscunque damnant, et quoscunque absolvunt absolvimus, sub anathematis interpositione ferientes eum qui earumdem quatuor synodorum, maxime autem Chalcedonensis, de qua quibusdam imperitis hominibus nata est dubietas et superstitionis occasio, fidei addere vel adimere praesumit.
7 Cum itaque integritatem nostram ex aperta mea traditione seu professione cognoscitis, dignum est ut de Ecclesia beati Petri apostolorum principis nullum ulterius scrupulum dubietatis habeatis; sed in vera fide persistite, et vitam vestram in petra Ecclesiae, hoc est in confessione beati Petri apostolorum principis solidate, ne tot vestrae lacrymae tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniantur aliena.
8 Sicut enim rami sine virtute radicis arefiunt, ita opera quantumlibet bona videantur, nulla sunt, si a soliditate fidei disiunguntur.
9 Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, cuius et fides et vita olim mihi bene est approbata, sub omni celeritate transmittere, eique directis epistolis indicare ordinationem eius quam benigne suscipitis; et quia ab eius Ecclesiae communione in nullo separamini, ut vere, sicut de bona ac fideli filia, communi exsultatione gratulemur.
10 In hoc autem vos ac vestra opera Deo placere cognoscite, si priusquam eius examen veniat sacerdotum illius iudicio comprobentur.
11 (Vide sup. ep. 4.)