monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXVI. AD LEONEM EPISCOPUM. Ne subdiaconi cum suis uxoribus misceantur. Speciosi subdiaconi uxor, in monasterium ob secundas nuptias detrusa, dimittatur. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD THEODELINDAM REGINAM. Ab imperitis seductam dolet. Sanctarum quatuor synodorum, maxime Chalcedonensis, fidem in Romana Ecclesia integram servari profitetur. Hortatur ne extra Constantii episcopi communionem maneat.

EPISTOLA XXXVII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Euplo patris et matris bona reddi iubet.

1 Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
2 Euplus praesentium portitor Eusanium Agrigentinae civitatis episcopum suum fuisse memorat genitorem, matrisque suae res apud eum plurimas indicat mansisse.
3 Quem quoniam intestatum asserit esse defunctum, ideo et res maternas sibi petit debere restitui, et ante dicti episcopi patris sui se permitti substantiam adipisci.
4 Qua de re fraternitati tuae huius praecepti serie deputamus, quatenus diligenter curet addiscere; et si quid apud praedictam Ecclesiam de rebus matris ipsius inveniri potuerit, si quidem nihil est quod ante dicto Euplo rationabiliter possit obsistere, ei secundum suam faciat portionem restitui.
5 Proinde et de rebus paternis quas ante episcopatum dignoscitur habuisse, si eas in ius Ecclesiae suae quolibet modo non transtulit, ei, quantum portioni eius legaliter scit competere, ut satisfieri possit immineat.
6 Nam omnino et contra rationem et contra nostrum probatur esse propositum, si cui ea quae iuste competunt, restitui ac satisfieri denegemus.
7 Ita ergo haec fraternitas tua implere festinet, ut suprascripto portitori ad nos denuo ex hac re nulla remeandi necessitas imponatur.
8 Nam quod beatae recordationis decessor noster praeceptum direxerat, ut lapso eo omnes res eius Ecclesiae remanerent, hoc ideo eum credimus praecepisse, ne per eas adhuc amplius deperiret; nunc vero aequum esse pensamus ut filium patris culpa non ingravet, sed fraternitatis tuae dispensatione quidquid ei legaliter potest competere consequatur.