monumenta.ch > Lucanus > sectio 1014 > 8 > 23 > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM PRAEFECTUM. Ut Donatistarum audaciam comprimat, et Paulum episcopum Romam quantocius mittat, hortatur. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD LEONEM EPISCOPUM. Ne subdiaconi cum suis uxoribus misceantur. Speciosi subdiaconi uxor, in monasterium ob secundas nuptias detrusa, dimittatur.

EPISTOLA XXXV. AD VICTOREM ET COLUMBUM EPISCOPOS. Coacto concilio, Donatistis prompte ac fortiter obsistant. Mittant ad se Paulum episcopum, quo edocente, Donatistarum facinoribus planius cognitis, de illis puniendis ac comprimendis tutius decernat.

1 Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae.
2 Qualiter neglectus inter initia morbus vires accipiat, ex nostris necessitatibus quicunque in hac sumus vita constituti probavimus.
3 Huic igitur nascenti si doctorum obstet provisio medicorum, scimus quidem quia ante cessaret, quam tarde procuratus plurimum noceret.
4 Huius ergo considerationis ratio vehementer nos debet impellere ut, animarum morbis initiantibus, tota festinemus possibilitate resistere, ne dum salubria adhibere medicamenta negligimus, multorum nobis vitam, quos Deo nostro contendimus lucrari, subripiant.
5 Unde nos oportet ita caulas ovium, quibus nos custodes videmur esse praepositi, vigilanti sollicitudine praemunire, quatenus lupus insidians undique pastores sibi repugnantes inveniat, et viam ingrediendi in eas non habeat.
6 Comperimus siquidem Donatistarum stimulos sic in illis partibus gregem turbasse dominicum, ac si nullius pastoris moderamine regeretur.
7 Nuntiatumque nobis est, quod dicere sine gravi dolore non possumus, quoniam plurimi eorum venenatis iam sint dentibus laniati.
8 Denique ut sacerdotes catholicos pravissima de suis Ecclesiis temeritate depellerent, et multos insuper quibus salutem regenerationis aqua praebuerat, rebaptizantes, pravitate nefandissima necavisse.
9 Quae res animos nostros valde moestificat, quod vobis illic positis damnatae praesumptioni tantum scelus perpetrare licuerit.
10 Qua de re fraternitatem vestram scriptis decurrentibus adhortamur, ut, habito tractatu, unitoque concilio, ita nascenti huic adhuc morbo inhianter ac tota virtute debeatis obsistere, dummodo nec vires ex neglectu percipiat, nec in commisso vobis grege pestilentiae damna concutiat.
11 Nam si quolibet modo, quod non credimus, incipienti negligitis iniquitati resistere, plurimos erroris sui gladio vulnerabunt.
12 Et est profecto gravissimum, laqueo diabolicae fraudis irretiri permittere, quos prius possumus, ne alligentur, eripere.
13 Melius est autem ne quisquam vulneretur obsistere, quam vulneratus qualiter sanari possit exquirere.
14 Hoc itaque considerantes, sacrilegam pravitatem sedula oratione ac virtute qua valetis obruere festinate, ut et subsequens nuntius, Christi gratia suffragante, de eorum nos ultione laetificet magis, quam de excessu contristet.
15 Paulum praeterea fratrem et coepiscopum nostrum ad nos, quo potestis studio, omni sub festinatione dirigite; quatenus ab eo causas subtilius tanti facinoris agnoscentes, huic nefandissimae pravitati cum Creatoris nostri solatio medicinam dignae possimus correptionis imponere.