monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XVIII. AD MAURUM ABBATEM. Dat monachis in perpetuum ecclesiam sancti Pancratii, tum ne missarum celebratio deinceps negligatur, tum ut ad martyris corpus opus Dei peragatur quotidie. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD MAXIMUM PRAESUMPTOREM. Maximum violenter intrusum, eiusque ordinatores episcopos, ab omni sacerdotali officio summovet, donec de imperatoriae iussionis veritate constiterit.

EPISTOLA XIX. AD LEONEM ACOLYTHUM. Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat.

1 Gregorius Leoni acolytho.
2 Locorum venerabilium cura nos admonet de eorum utilitate per omnia cogitare.
3 Quia ergo ecclesia sanctae Agathae sita in Subura, quae spelunca fuit aliquando pravitatis haereticae, ad catholicae fidei culturam Deo propitiante reducta est, ideo huius auctoritatis tenore commonitus, pensiones omnium domorum in hac urbe constitutarum, quas praedictam ecclesiam temporibus habuisse Gothorum constiterit, annis singulis congregare non desinas, et quantum in sartis tectis, vel luminaribus, aliaque reparatione eiusdem ecclesiae necessarium fuerit, erogare modis omnibus studebis.
4 Quidquid vero exuberare potuerit, fideliter rationibus te ecclesiasticis inferre praecipimus.
5 Mense Aprili, indictione 12.