monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XVII. AD FELICEM EPISCOPUM Solidos duodecim, quibus Tribunus clericus redemptus fuit, redemptori restituat ex Ecclesiae pecuniis. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD LEONEM ACOLYTHUM. Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat.

EPISTOLA XVIII. AD MAURUM ABBATEM. Dat monachis in perpetuum ecclesiam sancti Pancratii, tum ne missarum celebratio deinceps negligatur, tum ut ad martyris corpus opus Dei peragatur quotidie.

1 Gregorius Mauro abbati.
2 Ecclesiarum cura, quae sacerdotalibus officiis evidenter infixa est, ita nos cogit esse sollicitos, ut nulla in eis neglectus culpa appareat.
3 Quoniam vero ecclesia sancti Pancratii, quae erat commissa presbyteris, frequenter neglectum habuisse cognovimus, ita ut venientes Dominico die populi missarum solemnia celebraturi, non invento presbytero, murmurantes redirent, hoc matura deliberatione nostro sedit arbitrio ut, eis remotis, monachorum congregationem in monasterio eidem ecclesiae cohaerenti constituere cum Dei gratia deberemus, quatenus abbas qui illic praeesset curam et sollicitudinem ante fatae ecclesiae habere modis omnibus debuisset.
4 In quo etiam monasterio te Maurum abbatem praevidimus praeponendum, statuentes ut terras praefatae ecclesiae, vel quidquid illuc intraverit, seu de reditibus eius accesserit, ante dicto monasterio tuo debeat applicari, atque illic sine diminutione aliqua pertinere, ita sane ut quaecunque in ipsa suprascripta Ecclesia fienda reparandaque sunt per te sine dubio reparentur.
5 Sed ne remotis presbyteris quibus Ecclesia ipsa fuerat ante commissa, vacare ministeriis videatur, idcirco huius tibi auctoritatis tenore praecipimus ut peregrinum illic non desinas adhibere presbyterum, qui sacra missarum possit solemnia celebrare.
6 Quem tamen et in monasterio tuo habitare, et inde vitae subsidia habere necesse est.
7 Sed et hoc prae omnibus curae tuae sit, ut ibidem ad sacratissimum corpus beati Pancratii quotidie opus Dei procul dubio peragatur.
8 Haec igitur, quae tibi praecepti huius facienda serie deputamus, non solum te perficere, verum etiam et ab his qui in officio locoque tuo successerint sic in perpetuum servari volumus et impleri, ut nullus deinceps in supradicta ecclesia possit inveniri neglectus.