monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Ut Felicem diaconum in sua Ecclesia suscipiat. <<<     >>> EPISTOLA XVI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dispersa, quae in Siciliam detulerant Itali sacerdotes, Ecclesiarum vasa colligantur, ac summa cautione serventur.

EPISTOLA XV. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat.

1 Gregorius Ianuario episcopo Caralitano.
2 Theodosia religiosa femina in construendo monasterio voluntatem Stephani quondam viri sui complere desiderans, petiit a nobis ut ad fraternitatem tuam nostras transmitteremus epistolas, quibus per commendationem nostram tuum facilius mereretur auxilium.
3 Asserit siquidem hoc a suo coniuge constitutum, ut in praedio quod appellatur Piscenas, quod ad Xenodochii Thomae quondam episcopi iura pervenit, monasterium construi debuisset.
4 Quia igitur in alienis hoc fundare rebus, licet possessor, permitteret, dominus tamen videtur cum ratione refugere, petitionem eius praevidimus annuendam, id est ut in domo iuris sui, quam Caralis asserit se habere, ancillarum Dei monasterium debeat, Domino adiuvante, construere.
5 Sed quia praedictam domum suam dicit ab hospitibus atque supervenientibus onerari, hortamur fraternitatem tuam ut studeas ei in cunctis concurrere, devotionique eius tuae praebeas tuitionis auxilium, ut mercedis defuncti atque eius studii tuus te concursus faciat et sollicitudo participem.
6 Reliquiae vero, quas ibidem postulat collocandas, volumus ut a fraternitate tua sub debita veneratione condantur.