monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA IV. AD THEODELIN AM REGINAM. Quod sese a Constantii communione suspenderit, dolet. Nihil contra Chalcedonensis synodi fidem Iustiniani temporibus actum asserit. Hortatur ut Constantii ordinationem suscipiat, eique communione iungatur. <<<     >>> EPISTOLA VI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Petronillae conversae et Agnelli eius corruptoris facinus discutiat, et puniat, atque ablata monasterio curet restitui.

EPISTOLA V. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis eius decernit, quod supra de Siculis lib. I, epist. 44.

1 Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.
2 Contumelia quidem sacerdotum est, de divinis cultibus admoneri.
3 Quod enim ipsi debent exigere, turpiter exiguntur.
4 Tamen ne, quod non aestimamus, in aliquo fraternitas tua ea quae ad opus Dei pertinent negligat, de hoc ipso specialiter te praevidimus adhortandum.
5 Admonemus itaque ut nullatenus clerus Regitanae civitatis, in causis quas eorum poscit officium, fraternitatis tuae remissione laxetur.
6 Sed in iis quae ad Deum pertinent, instantissime atque studiosissime compellantur.
7 Opinionem quoque praedicti cleri tui studere te volumus, ut nihil de iis pravum, nihil quod contra ecclesiasticam disciplinam pertinet, audiatur; ad ornatum quippe eius, non ad foeditatem actuum eorum pertinere debet officium.
8 Subdiaconis vero tuis (Grat. dist. 32 c. 9) hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cuiusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conservata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi commissus ordo regiminis.