monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA II. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Theodelindam reginam et tres episcopos, ob tria capitula a Constantio divisos, susceptis epistolis suis ad illius communionem reversuros sperat. Pacem cum Langobardis exoptans, petit ut se de Francorum cum Langobardorum rege gestis faciat certiorem. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD THEODELIN AM REGINAM. Quod sese a Constantii communione suspenderit, dolet. Nihil contra Chalcedonensis synodi fidem Iustiniani temporibus actum asserit. Hortatur ut Constantii ordinationem suscipiat, eique communione iungatur.

EPISTOLA III. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Nullam a Constantio datam de tribus capitulis cautionem. Chalcedonensis synodi fidem in Romana Ecclesia integram servari. Divisis proinde episcopis ad unitatem redeundum.

1 Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
2 Pervenit ad nos quod quidam episcopi vestrae dioecesis exquirentes occasionem potius quam invenientes, sese scindere a fraternitatis vestrae unitate tentaverint, dicentes te apud Romanam urbem in trium capitulorum damnationem cautionem fecisse.
3 Quod videlicet idcirco dicunt, quia quantum fraternitati tuae etiam sine cautione credere soleam, nesciunt.
4 Si enim hoc esset necessarium fieri, verbis nudis vobis credi potuisset.
5 Ego tamen nominata inter nos neque verbo neque scripto tria capitula recolo.
6 Sed eis, si citius revertuntur, de suo errore parcendum est, quia, iuxta Pauli apostoli vocem: Non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7).
7 Nos enim, auctore veritate, teste conscientia, fatemur nos fidem sanctae Chalcedonensis synodi per omnia illibatam custodire, nihilque eius definitioni addere, nihil subtrahere audere.
8 Sed si quis contra eam, eiusdemque synodi fidem, sive plus minusve ad sapiendum appetit usurpare, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu matris Ecclesiae alienum esse decernimus.
9 Quem igitur ista mea confessio non sanat, non iam Chalcedonensem synodum diligit, sed matris Ecclesiae sinum odit.
10 Si ergo ea ipsa quae audere visi sunt, zelo loqui animae praesumpserunt; superest ut hac satisfactione suscepta, ad fraternitatis tuae unitatem redeant, seque a corpore Christi, quod est sancta universalis Ecclesia, non dividant.