monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > 14 > 65
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXIV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM. Mevaniensi Ecclesiae quaerat episcopum, presbyteros ordinet, ibique consignet infantes. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD THEODORUM MEDICUM. Ostensa latae legis iniquitate, Theodorum hortatur ut epistolam suam imperatori offerens, ipsi de revocanda lege suadeat.

EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Precatur ut legem temperet vel immutet, qua tum publicis rationibus implicatos, tum milites, in monasteriis suscipi prohibuerat.

1 Gregorius Mauricio Augusto.
2 Omnipotenti Deo reus est, qui serenissimis dominis in omne quod agit et loquitur purus non est.
3 Ego autem indignus pietatis vestrae famulus in hac suggestione neque ut episcopus, neque ut servus iure reipublicae, sed iure privato loquor, quia, serenissime domine, ex illo iam tempore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium non eras.
4 Longino viro clarissimo stratore veniente, dominorum legem suscepi; ad quam, fatigatus tunc aegritudine corporis, respondere nil valui.
5 In qua dominorum pietas sanxit ut quisquis publicis administrationibus fuerit implicatus, ei ad ecclesiasticum officium venire non liceat.
6 Quod valde laudavit, evidentissime sciens quia qui, saecularem habitum deserens, ad ecclesiastica officia venire festinat, mutare vult saeculum, non relinquere.
7 Quod vero in eadem lege dicitur, ut ei in monasterium converti non liceat, omnino miratus sum, dum et rationes eius possunt per monasterium fieri, et agi potest ut ab eo loco in quo suscipitur eius quoque debita suscipiantur.
8 Nam etsi quisquam devota mente converti voluisset, prius res male ablatas redderet, et de sua anima tanto verius quanto expeditior cogitaret.
9 In qua lege subiunctum est ut nulli qui in manu signatus est converti liceat.
10 Quam constitutionem ego, fateor dominis meis, vehementer expavi, quia per eam coelorum via multis clauditur, et quod nunc usque licuit, ne liceat prohibetur.
11 Multi enim sunt qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere.
12 Et plerique sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possunt.
13 Ego vero haec dominis meis loquens quid sum nisi pulvis et vermis? Sed tamen quia contra auctorem omnium Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum.
14 Ad hoc enim potestas super omnes homines dominorum meorum pietati coelitus data est, ut qui bona appetunt adiuventur, ut coelorum via largius pateat, ut terrestre regnum coelesti regno famuletur.
15 Et ecce aperta voce dicitur ut ei qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia, aut pro debilitate corporis repulsus, Domino Iesu Christo militare non liceat.
16 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 50.) Ad haec, ecce per me servum ultimum suum et vestrum respondebit Christus, dicens: Ego te de notario comitem excubitorum, de comite excubitorum Caesarem, de Caesare imperatorem; nec solum hoc, sed etiam patrem imperatorum feci.
17 Sacerdotes meos tuae manui commisi, et tu a meo servitio milites tuos subtrahis? Responde, rogo, piissime domine, servo tuo, quid venienti et haec dicenti responsurus es in iudicio Domino tuo? Sed fortasse creditur quia nullus eorum puro animo convertatur.
18 Ego indignus famulus vester scio quanti his diebus meis in monasterio milites conversi miracula fecerunt, signa et virtutes operati sunt.
19 Sed per hanc legem iam ne quisquam talium converti debeat prohibetur.
20 Requirat, rogo, dominus meus, quis prior imperator talem legem dederit, et subtilius aestimet si debuit dari.
21 Et quidem considerandum valde est quia eo iam tempore prohibentur quique relinquere saeculum, quo appropinquavit finis ipse saeculorum.
22 Ecce enim mora non erit, et ardente coelo, ardente terra, coruscantibus elementis, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus tremendus iudex apparebit.
23 Si omnia peccata dimiserit, et solum hanc legem contra se dixerit esse prolatam, quae, rogo, erit excusatio? Unde per eumdem tremendum iudicem deprecor, ne illae tantae lacrymae, tantae orationes, tanta ieiunia, tantaeque eleemosynae domini mei, ex qualibet occasione apud omnipotentis Dei oculos fuscentur; sed aut interpretando pietas vestra, aut immutando vigorem eiusdem legis inflectat, quia tunc magis dominorum exercitus contra hostes crescit, quando Dei exercitus ad orationem creverit.
24 Ego quidem iussioni subiectus, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi.
25 Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui.



Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXIV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM. Mevaniensi Ecclesiae quaerat episcopum, presbyteros ordinet, ibique consignet infantes. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD THEODORUM MEDICUM. Ostensa latae legis iniquitate, Theodorum hortatur ut epistolam suam imperatori offerens, ipsi de revocanda lege suadeat.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > 14 > 65