monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30 > 64
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. De monasterio Gratiosae abbatissae consecrando. <<<     >>> EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Precatur ut legem temperet vel immutet, qua tum publicis rationibus implicatos, tum milites, in monasteriis suscipi prohibuerat.

EPISTOLA LXIV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM. Mevaniensi Ecclesiae quaerat episcopum, presbyteros ordinet, ibique consignet infantes.

1 Gregorius Chrysantho episcopo Spolerano Ante hoc biennium fraternitati tuae Mevaniensis Ecclesiae visitationis deputaveramus officium, in quo more serinii nostri nihil vos de provectionibus facere voluimus clericorum.
2 Nunc vero venientes huc praesentium portitores praedictae Ecclesiae clerici, dixerunt sacerdotem se neque in eadem Ecclesia, neque in eius parochiis habere.
3 Hortamur igitur fraternitatem tuam ut si quidem talem potuerit reperire personam quae digna ad episcopalis officii apicem valeat promoveri, huc eam cum solemnitate decreti vestrarumque testimonio litterarum celerius dirigatis.
4 Sin vero hoc nunc inveniri non potest, cum omni studio ac vivacitate personas exquirite, quae illic in presbyterii ordine valeant consecrari.
5 Quarum vitam actusque subtili prius inquisitione discutite, ut in nullo eis vel sacri canones, vel ecclesiasticae regulae valeant obviare, ut hac provisione populus illic degens communionem, qua se privatos ob sacerdotum necessitatem flebiliter conqueruntur, recepisse se gaudeant, et in ecclesiis illis sacra missarum solemnia deesse non debeant.
6 Sed et pro consignandis infantibus fraternitas tua illuc curet accedere, ut nihil sit quod pastoralis sollicitudinis neglecta vos cura remordeat.