monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LVII. IOANNIS RAVENNATIS EPISCOPI AD GREGORIUM PAPAM. Singulis sibi obiectis submisse respondet, et Ecclesiae suae privilegia ex consuetudine tuetur; quae ne minuantur postulat. <<<     >>> EPISTOLA LIX. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Baptisterium de monasterio auferatur, ut monachis liceat opus Dei securius celebrare.

EPISTOLA LVIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Si non habet Cosmas unde solvat, cum illius creditoribus paciscatur; atque eiusdem filios, pactam summam persolvens, liberet.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Cosmas ex variis periculorum necessitatibus multis se dicit debitis obligatum, ita ut pro eis a creditoribus suis suos dicat filios detineri.
3 Quae res si ita est, nos omnino commovit.
4 Quamobrem hortamur dilectionem tuam, ut quia de rebus pauperum dandis agitur, causam eius cum summa subtilitate perquiras; et si inveneris eum praedictis debitis veraciter involutum, ut non sit substantia unde possit haec ipsa persolvere, praedictos creditores eius adeas, et propter recolligendos filios eius, quanta cognoveris quantitate componas.
5 Et quia, sicut dictum est, hic non habet unde restituat, de rebus pauperum ex praesenti nostra auctoritate persolve; sciens quidquid illic te providente datum fuerit, patrimonii nostri pensionibus esse reputandum. Mense Augusto, indictione 11. (Vid. ep. 45 indict. 12. Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.)