monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LII. AD PRISCUM PATRICIUM. Ex prosperitatis et adversitatis vicissitudine humilitatem suadet. Gratulatur de recuperata impp. gratia. Sabinianum et Castum commendat. <<<     >>> EPISTOLA LIV. AD THEOTIMUM MEDICUM. Post amicissimam salutationem commendat Sabinianum.

EPISTOLA LIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Responsionem de causa Ioannis et Athanasii presbyterorum simulatam, ineptam, ac Ioannis episcopi sanctitati nullatenus congruentem, scelesto iuveni tribuit, ad cuius consilia nimium ille inflectebatur. Ut dicta causa iuxta canones finiatur, instat acerrime. Sabinianum apocrisiarium suum commendat.

1 Gregorius Ioanni episcopo Constantinop.
2 Quamvis causae consideratio me movet, ad scribendum tamen et charitas impellit, quia et semel et bis sanctissimo fratri meo domno Ioanni scripsi, sed non eius epistolas recepi.
3 Alter enim mihi saecularis quidam sub eius nomine loquebatur; quae si epistolae eius fuerunt, ego vigilans non fui, qui longe de eo aliter credidi quam inveni.
4 De causa enim reverendissimi viri Ioannis presbyteri scripseram, atque de quaestionibus monachorum Isauriae, quorum unus et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus caesus est; et rescripsit mihi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanctissima fraternitas tua, quia nescierit de qua causa scriberem.
5 Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus volvens, si verum dicit, quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat qui praesto est? Quae enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit? Si autem scivit sanctitas vestra, et de qua causa scripserim, et quid vel contra Ioannem presbyterum, vel contra Athanasium Isauriae monachum atque presbyterum gestum sit, et mihi scripsit, nescio; contra hoc ego quid respondeam, quando per Scripturam suam Veritas dicit: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11).
6 Requiro, frater sanctissime, illa tanta abstinentia ad hoc pervenit, ut fratri suo ea quae novit gesta, negando velit abscondere? nunquid non melius fuerat in illud os carnes ad vescendum ingredi, quam de eo falsum sermonem ad illudendum proximum exire? praecipue cum Veritas dicat: Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11).
7 Sed absit hoc, ne ego de sanctissimo corde vestro tale aliquid credam.
8 Illae epistolae vestro nomine praenotatae sunt, sed vestras eas fuisse non arbitror.
9 Ego beatissimo viro Domno Ioanni scripseram, sed credo quod mihi familiaris vester ille iuvenculus rescripsit qui adhuc de Deo nihil didicit, qui viscera charitatis nescit, qui in scelestis rebus ab omnibus accusatur, qui insidiari quotidie diversorum mortibus per occulta testamenta, nec Dominum metuit, nec homines erubescit.
10 Mihi crede, frater sanctissime, si zelum veritatis perfecte habes, ipsum prius corrige, ut ex his qui vobis vicini sunt etiam ii qui vicini non sunt exemplo melius emendentur.
11 Illius linguam noli recipere; ille ad consilium vestrae sanctitatis debet dirigi, non autem sanctitas vestra ad verba illius inflecti.
12 Si enim illum audit, scio quia pacem cum suis fratribus habere non poterit.
13 Ego enim attestante mihi conscientia, fateor quia cum nullo homine habere scandalum volo, et quanta valeo virtute declino.
14 Et quamvis cum omnibus hominibus pacem habere summopere cupiam, vobiscum praecipue, quos vehementer amo, si tamen ipsi quos novi vos estis.
15 Nam si canones non custoditis, et maiorum vultis statuta convellere, non cognosco qui estis.
16 Age ergo, frater sanctissime atque charissime, ut nos invicem recognoscamus, ne si antiquus hostis duos per scandalum moverit, per nequissimam victoriam multos necet.
17 Ego enim ut aperte indicem, quia per elationem nil quaero, si ille iuvenculus de quo praelocutus sum apud fraternitatem tuam culmen pravae actionis minime teneret, ipsa etiam quae mihi de canonibus suppetunt interim tacere potuissem, et ab ipso initio venientes ad me personas ad eam fiducialiter retransmisissem, sciens quod eas sanctitas tua cum charitate susciperet.
18 Sed etiam nunc dico, aut easdem personas in suis ordinibus suscipe, eisque quietem praebe; aut si hoc fortasse nolueris, omni mihi altercatione postposita, de eorum causa statuta maiorum et canonum terminos custodi.
19 Si vero neutrum feceris, nos quidem rixam inferre nolumus, sed tamen venientem a vobis non devitamus.
20 Quid autem de episcopis qui verberibus timeri volunt, canones dicant, bene vestra fraternitas novit (Grat. dist. 45, c. 1).
21 Pastores etenim facti sumus, non persecutores.
22 Et egregius praedicator dicit: Argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).
23 Nova vero atque inaudita est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem.
24 Sed de his multa in epistolis loqui non debeo, quia dilectissimum filium meum Sabinianum diaconum pro responsis ecclesiasticis faciendis ad Dominorum vestigia transmisi, qui vobiscum cuncta subtilius loquetur.
25 Si nobiscum litigare non vultis, paratum eum ad omnia quae iusta sunt invenietis.
26 Quem vestrae beatitudini commendo, ut saltem ipse domnum illum Ioannem inveniat, quem ego in urbe regia scivi.
27 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 44; l. III, c. 9.)



Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LII. AD PRISCUM PATRICIUM. Ex prosperitatis et adversitatis vicissitudine humilitatem suadet. Gratulatur de recuperata impp. gratia. Sabinianum et Castum commendat. <<<     >>> EPISTOLA LIV. AD THEOTIMUM MEDICUM. Post amicissimam salutationem commendat Sabinianum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53