monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LI. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM De miraculis Patrum in Italia factis scribere cogitans, Maximianum rogat ut ea quorum meminit indicet. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Responsionem de causa Ioannis et Athanasii presbyterorum simulatam, ineptam, ac Ioannis episcopi sanctitati nullatenus congruentem, scelesto iuveni tribuit, ad cuius consilia nimium ille inflectebatur. Ut dicta causa iuxta canones finiatur, instat acerrime. Sabinianum apocrisiarium suum commendat.

EPISTOLA LII. AD PRISCUM PATRICIUM. Ex prosperitatis et adversitatis vicissitudine humilitatem suadet. Gratulatur de recuperata impp. gratia. Sabinianum et Castum commendat.

1 Gregorius Prisco patricio Orientis.
2 Si vitae istius cursum veraciter attendamus, nihil in eo firmum, nihil invenimus stabile; sed quemadmodum viator modo per plana, modo per aspera graditur, sic nobis utique in hac vita manentibus nunc prosperitas, nunc occurrit adversitas; denique alternis sibi succedunt temporibus, et mutua se vice confundunt.
3 Dum igitur omnia in hoc mundo mutabilitatis ordo corrumpat, nec elevari prosperis, nec frangi debemus adversis.
4 Tota ergo mente ad illum nos convenit anhelare, ubi quidquid est, firmum permanet, ubi non mutatur adversitate prosperitas.
5 In hac ergo vita miro Dei omnipotentis moderamine idcirco agitur, ut vel prosperitatem adversitas, vel adversitatem prosperitas subsequatur, quatenus et humiliati discamus quidquid deliquimus flere, et iterum exaltati adversitatis memoriam quasi humilitatis anchoram in mente teneamus.
6 Non hoc ergo Creatoris nostri ira est deputanda, sed gratia; per quam discimus ut eius dona tanto servemus verius quanto humilius tenemus.
7 Quia igitur perfectam vos dominorum gratiam auctore omnipotente Deo reparasse cognovimus, magna pro vobis exsultatione gaudemus, optantes ut vitam vestram rerum omnium gubernator et bonis semper praesentibus fulciat, et ad gaudia perpetua extendat.
8 Haec vobis ideo loquor, quia multum vos diligo, atque me a vobis diligi scio.
9 Sed hoc quod me diligitis, in latorem praesentium Sabinianum diaconum demonstrate, ut ubi usus exegerit, vestra patrocinia consequatur.
10 Vir autem gloriosus Castus praeco laudum vestrarum in Romanis partibus existit, quem vestrae excellentiae paterna dilectione commendo.