monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Praemisso singularis benevolentiae testimonio, illum ne pueros ordinari, neve ordines ex favore aut ex venalitate conferri sinat, atque ut sibi concilii statum indicet, hortatur. De catenis beati Petri aliquid clavibus inclusum mittit. <<<     >>> EPISTOLA L. AD THEODORUM EPISCOPUM. Ipsum laudat quod sacerdotum vitam sollicite perscrutetur ac renuntiet. Paulum episcopum in monasterio ad poenitentiam permanere praecipit. Huius describendas res ac servandas. De Bonifacio graviter accusato inquirendum.

EPISTOLA XLIX. AD ADEODATUM EPISCOPUM. Post amicam salutationem, eum hortatur ad explendum officium; imprimis ne ullos nisi provectiores aetate, et mundos opere ordinet; ne sit in ordinatione venalitas. Maximiani episcopi utatur consilio. Tandem peracta synodo, se de eius concordia certiorem faciat.

1 Gregorius Adeodato episcopo Primati provinciae Numidiae.
2 Qualiter erga nos fraternitatem vestram charitas dilectionis astrinxerit, scriptorum vestrorum series evidenter innotuit; magnumque fomitem nobis contulere laetitiae, quod ea et benigna pietate composita et Deo placita dilectione fervere didicimus.
3 Ut igitur breviter diximus, ita mentem vestram epistola quam direxistis exposuit, ut auctor eius abesse minime crederetur.
4 Nec enim absentes iudicandi sunt, quorum animus ab alterutra charitate non discrepat Quamvis autem nec virtus, nec aetas vos, sicut scribitis, ad nos venire permittat, ut de fraternitatis vestrae corporali possimus gratulari praesentia, tamen, quia animus noster vobis, vesterque nobis unitus est, vicissim nobis per omnia praesentes sumus, dum nos unita per amorem mente conspicimus.
5 Salutantes praeterea fraternitatem vestram, congruo charitatis affectu hortamur, ut officium primatus, quod Deo habetis auctore, tota intentione sic studeatis sagaciter exhibere, quatenus ad hunc vos ordinem pervenisse et animae vestrae proficiat, et aliis in futuro exemplum bonae imitationis existat.
6 Estote ergo praecipue in ordinatione solliciti (Grat. 1, q. 1, c. 119); et ad sacros ordines aspirare, nisi provectiores aetate, et mundos opere, nullatenus admittatis, ne forte semper esse desinant quod immature esse festinant.
7 Eorum enim qui in sacro sunt ordine collocandi prius vitam moresque discutite; et ut dignos huic officio adhibere possitis, non vobis potentia aut supplicatio quarumlibet surripiat personarum.
8 Ante omnia autem cautos vos esse oportet, ut nulla proveniat in ordinatione venalitas, ne, quod absit, et ordinatis et ordinantibus periculum maius immineat.
9 Si quando igitur de his tractari necesse est, graves expertosque viros consiliis vestris adhibete participes, et cum eis communi de hoc deliberatione pensate.
10 Prae omnibus autem Columbum fratrem et coepiscopum nostrum in cunctis adhibere vos convenit.
11 Credimus enim quia si illa quae agenda sunt cum eius consilio feceritis, nullus in vobis quod quibusque modis redarguere possit inveniet; nobisque ita gratum esse tanquam si cum nostro consilio agantur, cognoscite: quoniam vita moresque illius ita nobis sunt in omnibus approbati, ut cunctis liquido constet quia quod cum eius consensu agitur nullius culpae macula fuscatur.
12 Praesentium vero lator Victorinus, suprascripti coepiscopi nostri diaconus, vestrorum praeco ita exstitit meritorum, ut animos nostros de vestra vehementer actione reficeret.
13 Et oramus omnipotentem Dominum ut bona quae de vobis retulit placita sibi plenius faciat operatione clarescere.
14 Concilium itaque quod congregare disponitis, dum Deo fuerit solatiante peractum, de eius nos unitate atque concordia laetificate, ac reddite per omnia certiores