monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56 > 44
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Episcopum de illato a nepote stupro arguit, ipsique imponit latae in reum sententiae exsecutionem. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD ANDREAM EPISCOPUM. Ut sacerdotium ipse deponat, si peccati cum concubina sit conscius, hortatur. Quod mulierem fustibus caedi iusserit, a missarum celebratione per duos menses abstinere iubet.

EPISTOLA XLIV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Stephaniae res a decessoris sui actoribus occupatas restituat.

1 Gregorius Bonifacio episcopo Regitano.
2 Sicut Ecclesia (Grat. 12, q. 2, c. 49) proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore invadere alienas non oportet.
3 Stephania siquidem latrix praesentium, quasdam res suas temporibus decessoris tui Lucii quondam episcopi ab actoribus eius vi queritur occupatas.
4 Et quia sibi eas petiit, iustitia favente, debere restitui, propterea fraternitas tua cum Dei timore haec quae asserit subtiliter curet addiscere.
5 Et si ita, quemadmodum suprascripta femina ait, esse repererit, quaecunque male ablata sunt, faciat sine aliquo damno vel dilatione restitui.
6 Nam valde durum est res alienas contra rationem Ecclesiam detinere.
7 Ita ergo querimoniam praefatae mulieris salubriter salubriter finire festina, ut nec nos exinde denuo molestiam patiamur, nec te avarum vel desidiosum haec causa demonstret.