monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXIX. AD EPISCOPOS CORINTHIOS. Diaconum mittit, qui de audita Adrianum inter et episcopos eius accusatores reconciliatione inquirat. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Stuprator virginis aut eam ducat, aut corporaliter castigatus in monasterium detrudatur. Diaconus captivus Ecclesiae sumptibus redimatur.

EPISTOLA XL. AD PETRUM SUBDIACONUM. Numerium diaconum, si episcopatu dignum iudicet, Romam mittat consecrandum. Catellam servam, si animo sincero monasticum habitum petit, a Felice redimat.

1 Gregorius Petro subdiacono Campaniae.
2 Ante aliquot dies tibi scripsimus, ut Numerium diaconum Nucerinae Ecclesiae interrogare subtiliter debuisses; et si nihil esset quod ei ad sacerdotii gradum potuisset obsistere, huc eum consecrandum Deo auctore transmitteres.
3 Et ideo si, facta interrogatione quam diximus, suprascriptum ad nos diaconum transmissurus es, clerum et populum civitatis ipsius admonere curabis.
4 ut cum eo quanticunque potuerint venire non differant, quatenus eis praesentibus, si Deo placuerit et ordinandus fuerit, consecretur.
5 Praeterea quia Felix defensor puellam nomine Catellam habere dicitur, quae cum magnis lacrymis et vehementi desiderio habitum conversationis appetit, sed eam praefatus dominus suus converti minime permittit, proinde volumus ut experientia tua praefatum Felicem adeat, atque puellae eiusdem animum sollicite requirat; et si ita esse cognoverit, pretium eiusdem puellae suae domino praebeat, et huc eam in monasterio dandam cum personis gravibus, Domino auxiliante, transmittat.
6 Ita vero haec age, ut non per lentam actionem tuam praefatae puellae anima detrimentum aliquod in desiderio suo sustineat.