monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.53 > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXVIII. AD LIBERTINUM PRAEFECTUM. Ut Nasam Iudaeum seductorem puniat, necnon Christiana mancipia ab illo comparata liberet. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD PETRUM SUBDIACONUM. Numerium diaconum, si episcopatu dignum iudicet, Romam mittat consecrandum. Catellam servam, si animo sincero monasticum habitum petit, a Felice redimat.

EPISTOLA XXXIX. AD EPISCOPOS CORINTHIOS. Diaconum mittit, qui de audita Adrianum inter et episcopos eius accusatores reconciliatione inquirat.

1 Gregorius universis episcopis Corinthiis.
2 Desiderii nostri est ad concordiam redire discordes, et unitos esse in gratia eos quos divisos ab alterutra dilectione voluntatis facit esse diversitas.
3 Scripta igitur fraternitatis vestrae relegentes, agnovimus quod hi, qui contra Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia.
4 Sed quoniam ea quae dicta sunt indiscussa remanere non patimur, Sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus; quia nuntiati nos facinoris qualitas vehementer impellit ut ea quae audivimus dissimulare nullatenus debeamus, praesertim cum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicastis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne fortasse eorum sit comparata concordia; quae si, quod absit, non ex charitate, sed ex praemio facta constiterit, maiori hoc emendatione plectendum est.
5 Nam nos qui canonice, revelante Deo, mala, si quidem vera sunt, resecare praecedentia festinamus, commissam postmodum culpam sine vindicta nulla ratione dimittimus .