monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXIV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Festum episcopum civibus suis conciliet. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD SABINUM DEFENSOREM. Ut Ianuarium episcopum et Epiphanium presbyterum criminibus accusatos Romam perducant. Pompeianam vero, Theodosiam et Isidorum adiuvet Romam venire cupientes.

EPISTOLA XXXV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ex clero Neapolitano mittendos Romam duos vel tres, qui vice omnium episcopum eligant. Futuro episcopo deferenda necessaria. Paulo secedenti dandos pro labore solidos centum cum mancipio uno.

1 Gregorius Petro subdiacono Campaniae.
2 Saepius a nobis Paulus frater et coepiscopus noster expetiit ut eum ad propriam reverti faceremus Ecclesiam.
3 Quod quia rationabile esse perspeximus, eius petitionem necessario duximus adimplere.
4 Proinde experientia tua clerum Ecclesiae Neapolitanae conveniat, quatenus duos vel tres de suis eligere et huc ad eligendum episcopum transmittere non omittant.
5 Sed et sua nobis relatione insinuent quoniam ii quos transmiserint omnium in hac electione vice fungantur, ut Ecclesiae illi, Deo auctore, suus antistes valeat ordinari.
6 Nam amplius eam sine proprio non patimur esse rectore.
7 Qui si fortasse admonitionem tuam quolibet modo differre tentaverint, ecclesiasticum in eos vigorem exerce.
8 Nam pravitatis de se dabit indicium, quisquis in hoc non sponte consenserit.
9 Praedicto autem Paulo fratri et coepiscopo nostro centum solidos, et unum puerulum orphanum, quem ipse elegerit, pro labore suo de eadem Ecclesia facias dari.
10 Illos autem qui cunctorum vice huc venerint ad eligendum episcopum admone, ut vestiarium omne episcopi sui sciant deferendum, et quantum praeviderint secum argentum adducant, quod in usu suo habere possit qui fuerit episcopus ordinatus.
11 Haec vero omnia vivaciter districteque implere festina, et sub omni huc celeritate electos, sicut diximus, de clero transmitte.
12 ut quia diversi hic nobiles civitatis Neapolitanae praesentes sunt, una cum eis de episcopali ordinatione et tractare et, adiutore Domino, deliberare possimus. (Vide l. II, ep. 15.)