monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XVIII. AD THEODORUM CONSILIARIUM. Acosimi pueri donationem, iam Theodoro factam scripto firmat. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD GRATIOSUM EPISCOPUM. Sancti Anthemii Ecclesiam unit Numentanae.

EPISTOLA XIX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut sancti Severini reliquias ad ecclesiae consecrationem mittat.

1 Gregorius Petro subdiacono Campaniae.
2 Cor nostrum pia Divinitatis inspiratione compungitur loca quondam exsecrandis erroribus deputata in catholicae religionis reverentiam dedicare.
3 Quia igitur ecclesiam positam iuxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio diu Ariana detinuit, in honorem sancti Severini cupimus consecrare, experientia tua reliquias beati Severini summopere debita cum veneratione transmittat, quatenus quae nostris animis perficienda decrevimus, implere, omnipotentis gratia suffragante, possimus.