monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > ad Romanos, 12 > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA VII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Iniquam Adriani damnationem Ioannis metropolitani machinationibus procuratam fuisse ostendit, ex iudicii ordine. Hunc exinde ab omni in illum iurisdictione abstinere statuit, et sacrae communionis, nisi pareat, privationem minatur. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Ut Florentio, si a convocatis episcopis absolvatur, res suas omnino restitui curet.

EPISTOLA VIII. AD NATALEM ARCHIEPISCOPUM. Florentium episcopum, absque concilii iudicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam.

1 Gregorius Natali archiepiscopo Salonitano.
2 Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis indigeant, tum quae ad deiectionem sacerdotalium graduum pertinent, districtius sunt trutinanda, in quibus non tam de humilibus constitutis, quam divinae quodammodo benedictionis refragatione tractatur.
3 Quae res quoque nos in Florentii Epidauritanae civitatis episcopi persona ad exhortationem vestrae fraternitatis admonuit (Infra, epist. 9).
4 Nuntiatum siquidem nobis est a quibusdam fuisse eum in causis criminalibus accusatum, et nullis canonicis probationibus exquisitis, nec sacerdotalis concilii proveniente iudicio, eum ab honoris officio non iure, sed auctoritate depositum.
5 Quia ergo non potest quemquam episcopatus gradu, nisi iustis ex causis, concors sacerdotum summovere sententia, hortamur fraternitatem vestram ut praefatum virum ex eodem in quo detrusus est eiici faciatis exsilio, causamque eius episcopali disceptatione perquiri.
6 Et si in his in quibus accusatus est canonica fuerit probatione convictus, canonica procul dubio est ultione plectendus.
7 Quod si alias quam de eo aestimatum est synodali fuerit inquisitione compertum, necesse est ut et criminatores iusti districtionem iuris exhorreant, et incriminato innocentiae suae serventur illibata suffragia.
8 Exsecutionem vero ante fati negotii Antonino subdiacono nostro ex nostra praeceptione mandavimus, quatenus eius instantia et quae sunt legibus canonibusque placita decernantur, et decreta, iuvante Domino, mancipentur effectui.
9 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 28.)