monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51 > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA VI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Sacra eum communione privat, ob damnatum iniuste Adrianum episcopum, quem in locum et ordinem suum restitui iubet. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD NATALEM ARCHIEPISCOPUM. Florentium episcopum, absque concilii iudicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam.

EPISTOLA VII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Iniquam Adriani damnationem Ioannis metropolitani machinationibus procuratam fuisse ostendit, ex iudicii ordine. Hunc exinde ab omni in illum iurisdictione abstinere statuit, et sacrae communionis, nisi pareat, privationem minatur.

1 Gregorius Ioanni episcopo Larissaeo.
2 Frater noster Adrianus (Grat. caus. 16, q. 1, c. 52), Thebanae civitatis episcopus, ad Romanam urbem veniens lacrymabiliter est conquestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua, necnon a Ioanne primae Iustinianae episcopo, non legitime neque canonice condemnatum.
3 Cumque per diuturnum tempus nullam diversae partis videremus huc advenire personam, quae eius debuisset obiectionibus respondere, necessario cognoscendae veritatis intuitu, ea quae penes vos acta sunt relegenda tradidimus.
4 Ex quibus cognovimus Ioannem atque Cosmam diaconos, unum pro lubrico corporis, alterum pro fraudibus ecclesiasticarum rerum proprio depulsos officio, de pecuniariis criminalibusque capitulis adversus eum piissimis nostris imperatoribus suggessisse.
5 Qui per iussiones suas te voluerunt, servata videlicet iuris canonumque districtione, cognoscere, ita ut de pecuniariis quidem ferres firmam iure sententiam, de criminalibus vero, eorum clementiae habita subtilius examinatione, suggereres.
6 Quod si tam rectas iussiones tua fraternitas rectis quoque mentibus accepisset, nunquam viros pro suis excessibus proprio amotos officio, atque iam inimicantis animi, ad accusationem passim sui suscepisset episcopi, maxime cum ex suggestione piissimis dominis oblata eorum sit detecta fallacia, qui cum consensu omnium clericorum haec contra suum pontificem se suggessisse professi sunt.
7 Post haec tamen, ut breviter quaedam strictimque quae apud te sunt acta percurram, primum capitulum penes fraternitatem tuam motum est Stephani Thebani diaconi, cuius vitam quasi sciens turpissimam Adrianus episcopus, non eum sui ordinis honore privaverat.
8 Quod capitulum nullus deductorum testium ad Adriani episcopi dicit pervenisse notitiam, nisi quod solus Stephanus, turpis vitae suaque professione damnabilis, dicitur esse confessus.
9 Secundum capitulum adversus eum videtur esse propositum, de infantibus eius iussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis, atque ita inabluta sorde peccati defunctos in tenebris.
10 Sed nullus adversus eum deductorum testium professus est nosse se tale aliquid ad Adriani episcopi pervenisse notitiam, sed a matribus infantum, quarum viri remoti pro culpis, ut dicitur, ab Ecclesia fuerant, se cognovisse dixerunt.
11 Sed nec inbaptizatos eos mortis tempus professi sunt occupasse, sicut accusatorum continebat invidiosa suggestio, cum in Demetriade civitate baptizatos eos esse constiterit.
12 Et haec quidem de criminalibus causis.
13 De pecuniariis vero qualiter a te fuerit iudicatum, inquisitio deputatorum a principe virorum piissima iussione serenissimis principibus attestatur.
14 Nam cum tuam saepe fatus Adrianus suspendisset appellatione sententiam, quantum ex quatuor testium depositionibus apud Ioannem primae Iustinianae episcopum prolatis agnovimus, arctissima detrusus custodia, libellum in quo obiecta sibi confiteretur capitula tua coactus est fraternitate porrigere.
15 Qui quidem in porrecto a se libello de pecuniariis invenitur tuae consensisse sententiae.
16 Criminalia vero medio quodam dubioque verborum calle transcurrit, ut et tua quibusdam subiectis nebulis frustraretur intentio, et ipse porro nimis a confessione perplexae locutionis obscuritate refugeret.
17 Cumque porrecta appellatio per homines eius caeteraque quae penes te gesta sunt piissimis fuissent deportata principibus, deputatis, ut diximus, Honorato diacono sedis nostrae, et Sebastiano glorioso antigrapho, cunctisque examinatis subtiliter, a serenissimis est dominis ab omnibus iussionibus absolutus.
18 Sed nescio quibus machinationibus exquisitis, alia rursus est principalis iussio elicita, ut de cunctis ante fatis capitulis Ioannes primae Iustinianae episcopus requirens subtiliter iudicaret.
19 In cuius iudicio omnes clerici Adriani episcopi, et Demetrius diaconus inter tormenta professus est omnem hanc contra Adrianum episcopum calumniam fraternitatis tuae machinatione confectam.
20 Nec aliqua de capitulis ipsis quae in tua audientia criminaliter obiecta fuerant Adriano episcopo sunt probata.
21 Sed provenit alia contra canones ac leges in Demetrium diaconum eius aliasque personas crudelis atque dolosa discussio, in qua nihil pene repertum est ex quo saepe memoratus Adrianus damnari legitime debuisset, sed magis ex quo potuisset absolvi.
22 Sed de Ioannae primae Iustinianae urbis antistite, ac de nequissimo eius damnandoque iudicio alias sumus iuvante Domino, tractaturi.
23 Adrianum vero episcopum reperimus, et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo iure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condemnatum fuisse sententia.
24 Quia igitur et ab ante fato Ioanne primae Iustinianae episcopo contra ius canonesque depositus, honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari Ecclesia, atque in propriae dignitatis ordinem decrevimus revocari.
25 Et cum oportuisset te ex eo Dominici corporis communione privari, quod, admonitione sanctae memoriae decessoris mei contempta, per quam eum Ecclesiamque eius de tuae iurisdictione potestatis exemit, rursus in eis aliquid tibi iurisdictionis servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conservantes, decernimus ut fraternitas tua ab eo Ecclesiaque eius omnem ante habitae suae potestatem iurisdictionis abstineat, sed secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel pecuniaria adversus praefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit evenire, vel per eos qui nostri sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae sententia decidatur.
26 Quod si contra haec quae statuimus, quolibet tempore, qualibet occasione vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore, nisi concessa Romani pontificis decernimus iussione percipere.
27 Haec enim consona sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus.
28 Res autem sacras sive alias mobiles immobilesque eius Ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, quarum notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat.
29 De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur. (Vide sup. ep. 6. Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 26.)



Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA VI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Sacra eum communione privat, ob damnatum iniuste Adrianum episcopum, quem in locum et ordinem suum restitui iubet. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD NATALEM ARCHIEPISCOPUM. Florentium episcopum, absque concilii iudicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51 > 7