monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA L. AD IOANNEM EPISCOPUM. Desolatam ab hostibus trium Tabernarum Ecclesiam unit Velitranae. <<<     >>> EPISTOLA LII. AD NATALEM EPISCOPUM. Profana quibus indulgebat convivia, et sacrae lectionis negligentiam non bene ab ipso excusari. De exhortationis studio gratulatur. Se laudatum dolet. Non modo ad Ecclesiam haereticos, sed et illos qui intra Ecclesiam sunt ad vitae rectitudinem revocandos. De spreta sua et decessoris sententia queritur; parcit tamen ad ordinem reverso, summamque in iudicanda illius causa spondet aequitatem.

EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. Frustra de persecutione gloriari schismaticos. Damnatis tribus capitulis, nihil in fide immutatum. Ex Italiae flagellis, quod ipsa erraverit, non recte inferri. Pelagii librum mittit, quem si puro corde perlegant, illos ad Ecclesiam filios suos invitantem reversuros confidit.

1 Gregorius universis de trium capitulorum causa episcopis.
2 Scripta vestra summa cum gratulatione suscepi; sed erit in me uberior valde laetitia, si mihi de vestra contigerit reversione gaudere.
3 Prima itaque epistolae vestrae frons gravem vos pati persecutionem innotuit.
4 Quae quidem persecutio dum non rationabiliter sustinetur, nequaquam proficit ad salutem.
5 Nam nulli fas est retributionem praemiorum exspectare pro culpa.
6 Debetis enim scire, sicut beatus Cyprianus ait, quia martyrem non facit poena, sed causa.
7 Dum igitur ita sit, incongruum nimis est de ea vos, quam dicitis, persecutione gloriari, per quam vos constat ad aeterna praemia minime provehi.
8 Reducat ergo charitatem vestram tandem integritas fidei ad matrem quae vos generavit Ecclesiam; nulla vos animorum intentio a concordiae unitate dissociet, nulla persuasio repetendo vos a recto itinere defatiget.
9 Nam in synodo, in qua de tribus capitulis actum est, aperte liquet nihil de fide convulsum esse, vel aliquatenus immutatum, sed sicut scitis, de quibusdam illic solummodo personis est actitatum: quarum una, cuius scripta evidenter a rectitudine catholicae fidei deviabant, non iniuste damnata est.
10 Quod autem scribitis quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagelletur Italia, non hoc ad eius debetis intorquere opprobrium, quoniam scriptum est: Quem diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6).
11 Si igitur ita est ut dicitis, ex eo tempore magis dilecta est apud Deum, et modis omnibus approbata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella.
12 Quia vero non ita sit quemadmodum vos in eius insultationem affirmare conamini, rationem attendite.
13 Postquam recordandae memoriae Vigilius papa, in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam, vel Acephalos, damnationis promulgavit sententiam, tunc Romana urbs ab hostibus adita et captivata est.
14 Ergo bonam causam habuerunt Acephali, et iniuste damnati sunt, post quorum damnationem talia contigerunt? Absit.
15 Hoc enim nec vestrum quempiam, nec alios, qui catholicae fidei mysteriis instituti sunt, dicere, vel aliquo modo confiteri convenit.
16 His denique cognitis, ab hac quandoque iam deliberatione recedite.
17 Ut igitur de tribus capitulis animis vestris ablata dubietate possit satisfactio abundanter infundi, librum quem ex hac re sanctae memoriae decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile iudicavi transmittere.
18 Quem si, deposito voluntariae defensionis studio, puro vigilantique corde saepius volueritis relegere, eum vos per omnia secuturos et ad unitatem nostram nihilominus reversuros esse confido.
19 Porro autem si post huius libri lectionem in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis.
20 Unde iterum habita compassione charitatem vestram admoneo, ut quoniam Deo suffragante fidei nostrae integritas in causa trium capitulorum inviolata permansit, mentis tumore deposito, tanto citius ad matrem vestram, quae filios suos exspectat et invitat, Ecclesiam redeatis, quanto vos ab ea quotidie pro vobis exspectari cognoscitis.