monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLII. AD LUMINOSUM ABBATEM. Scribit omnia gravamina a monasterio illius ablata, ut ibi divinum opus summa tranquillitate ac devotione peragatur. <<<     >>> EPISTOLA XLIV. AD LUCILLUM EPISCOPUM. Ut clericos suos terrarum Africanae Ecclesiae quas tenebant, pensionem absque mora cogat persolvere.

EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Trium vacantium Ecclesiarum visitationem iniungit.

1 Gregorius Felici episcopo de Acropoli.
2 Quoniam Velina (Grat. 12, q. 1, c. 14), Buxentina, et Blandana Ecclesiae, quae tibi in vicino sunt constitutae, sacerdotis noscuntur vacare regimine; propterea fraternitati tuae earum solemniter operam visitationis iniungimus, illud prae omnibus commonentes, ut ubi praefatarum Ecclesiarum sive dioeceseos earum, vel diaconi, sive religiosae personae inventae fuerint, districte canoniceque ut vivant modis omnibus studebis.
3 Nec passim eis in qualibet re sit excedendi licentia, sed tuo moderamine atque provisione inculpabiliter in qua sunt conversatione vel habitu perseverent; sciturus, si quid secus accesserit, tuo neglectui modis omnibus imputari.
4 Presbyteros quoque vel diacones, si in aliquibus Ecclesiis praevideris ordinandos, si tales personae fuerint quae a canonicis regulis morum vel vitae qualitate nullo modo reprobentur, habebis per omnia ordinandi licentiam.
5 Ministeria vero earumdem Ecclesiarum ubi sint recondita, sollicita indagatione perquire; quibus repertis, ad nostram notionem perducere festinato, ut cognoscentes quid fiendum sit, adiutore Domino, disponamus.