monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 7 > 40
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM CROTONAE. Ut Ioanni episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi postulent sacerdotem. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD CASTORIUM EPISCOPUM. Ne Castorius episcopus eiusve successores, mortuo Ariminensi abbate, res monasterii describant aut administrent; ne alium ab eo quem congregatio poposcerit abbatem ordinent; ne in monasterio missas publicas faciant.

EPISTOLA XL. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ut de causa Viulandi contra Gravinianum, amota dilatione, iudicet.

1 Gregorius Ioanni episcopo Ravennae.
2 Iurgantium controversias celeri sententia terminare, et aequitati procul dubio convenit et vigori.
3 Quia ergo Viulandus, praesentium lator, fraternitatis tuae cognitionem implorat, diaconem Gravinianum, contra quem se habere causam commemorat, fraternitas tua ad suum faciat accersire iudicium; et, amota dilatione, causae veritatem subtili inquisitione discutiat et quaecunque iustitiae ordo dictaverit, ac tua fuerit sententia definita, et observare et implere partes modis omnibus compellantur.