monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXVIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Crotoniensis Ecclesiae, post antistitis obitum, visitationem et curam mandat. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ut de causa Viulandi contra Gravinianum, amota dilatione, iudicet.

EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM CROTONAE. Ut Ioanni episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi postulent sacerdotem.

1 Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Crotonae.
2 Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Ioanni solemniter delegare.
3 Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur.
4 Cuius vos assiduis adhortationibus obedire convenit, quatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione.
5 Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cuiuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere.
6 Nam non solum talem ad episcopatus apicem nulla ratione provehendum, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
7 (Cf. Ioan. Diac. t. III, c. 22.)