monumenta.ch > Lucanus > sectio 621 > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXIII. AD IUSTINUM PRAETOREM. Ut, deposita omni suspicione, Leoni episcopo a falsis criminationibus plenissime purgato charitatem omnem et congruam reverentiam exhibeat. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD IOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Gratulatur ob exhibita Castorio episcopo infirmo charitatis officia. Hunc ad se per Siciliam transmitti petit. Suffraganeorum antistitum, quos a Roma dividebant hostes interpositi, Ravennati curam committit.

EPISTOLA XXXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Eusebium abbatem, quem imprudenter afflixerat, consoletur.

1 Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
2 Frequenter me admonuisse vos recolo ut in proferenda sententia esse praecipites nullatenus deberetis.
3 Et nunc ecce cognovi quia reverendissimum virum abbatem Eusebium commota furore vestra fraternitas excommunicavit.
4 Quod ego valde miratus sum, ut non antiqua eius conversatio, non aetas longa, non aegritudo diuturna ab ira vestrum animum flecteret.
5 Quilibet enim in eo fuerit excessus, ipsa aegritudinis afflictio ei debuit pro flagello sufficere.
6 Quem enim divina disciplina conterit, ei humana flagella addi superfluum fuit.
7 Sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias, et diu trutines, cum aliquem per sententiam ferire disponis.
8 Eumdem tamen praefatum virum quanto furore exasperasti, tanta nunc dulcedine consolare, quia valde iniustum est, ut qui te plus amaverunt, ipsi te sine causa atrociorem contra se sentiant.