monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD CUNCTOS MILITES NEAPOLITANOS. De obedientia Constantio tribuno exhibenda.

EPISTOLA XXX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. De dubia Suanensium fide, ac de parato Ariulphi exercitu monet.

1 Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum.
2 Suppliciter gloriae vestrae per filium nostrum Vitalianum cum quo ut tractaretis et verbo et scripto mandavimus.
3 Undecimo autem die mensis Ianuarii Ariulphus hanc epistolam quam vobis direximus transmisit.
4 Et ideo relegentes eam, videte si in fide sua Suanenses quam reipublicae promisere perstiterunt.
5 Obsidesque dignos de quibus possitis confidere ab eis percipite; et insuper eos denuo Sacramentis obstringite, reddentes eis quod loco pignoris sustulistis, et sermonibus vestris eos sanantes.
6 Si autem manifestissime cognoveritis eos cum Ariulpho de sua subditione locutos fuisse, vel certe obsides ei dedisse, sicut nos Ariulphi epistola quam vobis direximus dubios reddidit, salubri consilio pertractantes ne in aliquo anima vestra vel nostra de sacramentis gravetur, quidquid utile reipublicae iudicaveritis peragite.
7 Sed ita faciat gloria vestra, ut neque sit aliquid unde possimus ab adversariis reprehendi, neque in quo utilitas reipublicae exigit, quod avertat Dominus, negligatur.
8 Praeterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum comperi, nostem collectum habet, et Narina dicitur residere; et si huc cursum Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca ipsius, quantum vos Dominus iuverit, depraedamini, aut certe sculcas quos mittitis, sollicite requirant, ne dolens factum ad nos discurrat.