monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf13013.89 > sectio 27 > 28
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXVII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Bonum quod dono Conditoris in corde concipitur, celeri ac firma devotione complendum. Si quis contra nos calumnias molitur, ad Deum tota spes mentis inflectenda. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur.

EPISTOLA XXVIII. AD STEPHANUM CHARTULARIUM. Monachos duos sui status desertores iubeat retrudi; monasterio consuetudines novas imponi non sinat.

1 Gregorius Stephano chartulario.
2 Scientes magnitudinem charitatis vestrae toto Dominum corde diligere, ob hoc ea quae in massis de iure quondam patriciae recordationis Iulii contra praecepta dominica contraque canonum regulam commissa esse didicimus, ad eius necesse duximus referre notitiam, quatenus et quae perpetrata sunt corrigi debeant, et alii deinceps tentare non praesumant.
3 Insinuatum igitur nobis est, in massa quae nuncupatur Marato, abbate monasterii sancti Georgii quod in eadem situm est, duos monachos refugisse; et unum quidem ex eis iam coniugem accepisse, alium autem laicum effectum saeculariter vivere; cum nec ex familia massae homines ipsi esse liberi asserantur, et vel si secundum conditionem debuissent agere, contra Deum erat ut post adeptum divini officii cultum, ad saecularem vitam atque habitum remearent.
4 Unde hortor ut, habita iudicis aeterni consideratione, monachos ipsos retrudi sine dilatione faciatis, ne eorum exemplo, cum vestro, quod absit, peccato, caeterorum monasteriorum districtio dissipetur, sed magis ut magnitudinis vestrae solatio aliis monachis spes gerendi talia submoveatur.
5 Asserit autem praedictus abbas presbyterum praedictae massae novas monasterio ipsi velle imponere consuetudines, quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere.
6 Quod magnitudo vestra studeat diligenter agnoscere; et si hoc ab initio non fuit, etiam labentibus temporibus aliud noviter imponi non concedat, maxime cum exiguae substantiae et monasterium pauperum esse didicimus, et abbatem ipsum hospitalem omnino esse multorum attestatione didicimus.