monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XVII. AD PAULINUM EPISCOPUM. In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD UNIVERSOS DALMATIAE EPISCOPOS. Quid in causa Natalis et Honorati actum sit explicat.

EPISTOLA XVIII. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Increpato de assiduis conviviis Natali, ut Honoratum archidiaconum suo loco restituat iubet.

1 Gregorius Natali episcopo Salonitano.
2 Multis ab urbe tua venientibus, frater charissime, didici, pastorali cura derelicta, solis te conviviis occupatum (Grat. dist. 44, c. 5).
3 Quae audita non crederem, nisi haec actionum tuarum experimentis approbarem.
4 Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exhortationi invigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium quod eis sub quibus es positus reverentiam servare nescis.
5 Cum enim sanctae memoriae decessoris mei fueris scriptis prohibitus ne contra Honoratum archidiaconum tuum dolorem tam longae ingratitudinis in corde retineres, cumque et a me haec tibi summopere fuerint interdicta, et mandata Dei negligens, et scripta nostra contemnens, praefatum Honoratum archidiaconum tuum, quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus es callida arte degradare.
6 Unde actum est ut eo archidiaconatus loco summoto alium accerseres, qui tuis moribus obtemperare potuisset, cum praefatus vir pro nulla tibi re, ut arbitror, displicuit, nisi quod vasa sacra et velamina tuis te parentibus dare prohibebat.
7 Quam causam subtili voluimus et nunc ego, et tunc sanctae memoriae decessor meus, indagatione discutere; sed tu, tuorum tibi actuum conscius, personam ad iudicium instructam transmittere distulisti.
8 Proinde fraternitas tua, vel post frequentatam toties admonitionem a culpae suae errore resipiscat, et praefatum Honoratum in suum, mox ut mea scripta susceperit, locum suscipiat.
9 Quod si forte facere distuleris, usum tibi pallii, qui ab hac sede concessus est, noveris esse sublatum.
10 Si vero, etiam amisso pallio, in eadem pertinacia adhuc persistis, dominici corporis ac sanguinis te scias participatione esse privatum.
11 Post quae iam necesse est ut causas tuas subtilius indagantes, an in episcopatu ipso persistere debeas, summa cura atque inquisitione debeamus tractare. Eum vero (Grat. 7, 41, c. 40) qui contra iustitiae regulam, ad locum alterius se provehi consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus.
12 Qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione communionis sacrae noverit esse privatum.
13 Tu igitur, frater charissime, nequaquam nos amplius provoces, ne duros valde in asperitate sentias, quos erga te positos in charitate contemnis.
14 Restituto igitur loco suo Honorato archidiacono, instructam personam sub festinatione transmitte, qui mihi hoc debere ex ratione fieri suis possit allegationibus demonstrare.
15 Eumdem namque archidiaconum ad nos venire decrevimus, ut quidquid iustum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus.
16 Nos enim nullum pro personali amore defendimus, sed auctore Deo, normam iustitiae, postposita cuiuslibet personae acceptione, custodimus.
17 (Cf. Ioan. Diac., lib. III, c. 34.)