monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM NOTARIUM. Tropaeanis monachis, si religiose vivant, modis omnibus subveniendum. <<<     >>> EPISTOLA III. AD VELOCEM MAGISTRUM MILITUM. Ut Ariulphum Langobardorum ducem, si ad Romanas vel ad Ravennates partes excurrat, a tergo insequatur.

EPISTOLA II. AD PRAEIECTUM EPISCOPUM NARNIENSEM. Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos.

1 Gregorius Praeiecto episcopo Narniensi.
2 Pervenit ad nos, peccatis imminentibus, in civitate vestra Narniensi mortalitatem omnino grassari, quae res nos nimis addixit.
3 Quamobrem salutantes fraternitatem tuam modis omnibus, suademus ut a Langobardorum sive Romanorum, qui in eodem loco degunt, admonitione sive exhortatione nulla ratione cessetis, et maxime a gentilium et haereticorum, ut ad veram rectamque fidem catholicam convertantur.
4 Sic enim aut divina misericordia pro sua eis forsitan conversione, et in hac vita subveniet; aut si eos migrare contigerit, a suis, quod et magis optandum est, transient facinoribus absoluti.
5 (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 50.)