monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnfNAL1615.86 > 82
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit. <<<     >>> EPISTOLA LXXXIII. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Comprimendum Liberati diaconi ambitum, neque illum absque solemni episcopi sui cessione ullatenus incardinandum.

EPISTOLA LXXXII. AD LAURENTIUM EPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Ut aliquem cum quo de postulata pecunia lis orta dirimatur instituat.

1 Gregorius Laurentio episcopo Mediolanensi.
2 Scripta fraternitatis vestrae suscipiens, gratias omnipotenti Deo retuli, qui desiderabili me sospitatis eius nuntio relevavit.
3 Quod autem perhibetis ab exactione patrimonii Siciliae provinciae iuri sanctae cui Deo auctore praesidetis Ecclesiae certam redhiberi pecuniae quantitatem, pro eo quod ab actoribus sanctae Romanae Ecclesiae illo in tempore patrimonii Ecclesiae vestrae celebrabatur exactio, necessarium fuit, iuxta tenorem scriptorum a vobis directorum, acceptarum illatarumque pecuniarum summam inspicere, et totius ratiocinii meritum subtiliter indagare; quibus perspectis, nihil a sancta Romana Ecclesia Ecclesiae vestrae allegatum est redhiberi.
4 Sed quia dum Constantius diaconus vester ad ea quae obiecta a nostris fuerant aliud allegavit, examen negotii venit in dubium, quod subtilius poterat ventilari si qua persona existeret cum qua definiri aliquid stabiliter potuisset.
5 Proinde necesse est ut sanctitas vestra hac de re personam instituat, cum qua Romana Ecclesia aliquid debeat solide definire, ut sive nihil debet, ex iudicio pateat; seu aliquid debuit et restituit, persona quam instituitis securitatem solemniter emittat