monumenta.ch > Gregorius Magnus > 80
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit. <<<     >>> EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit.

EPISTOLA LXXX. AD CLERUM ET NOBILES CORSICAE. Quod episcopi electionem nimium distulissent, instituit ipse Martinum. Interea dum hic adveniet, Leoni curam visitationis iniungit.

1 Gregorius clero et nobilibus Corsicae a paribus.
2 Etsi vos multo iam tempore sine pontifice esse Dei Ecclesiam non doletis, nos tamen de eius regimine cogitare, et suscepti cura compellit officii, et vestrae quamplurimum charitas dilectionis astringit, scientes quod in eius gubernationibus animarum vestrarum simul consistat utilitas.
3 Nam si gregi pastoris cura defuerit, facile laqueos insidiatoris incurrit.
4 Ea de re quoniam Ecclesia Saonensis sacerdotis diu est auxilio destituta, necessarium duximus Martinum fratrem et coepiscopum nostrum ibidem cardinalem constituere sacerdotem, Leoni vero fratri et coepiscopo nostro operam eius visitationis iniungere.
5 Cui etiam in ea parochiisque ipsius presbyteros atque diacones concessimus ordinandi licentiam, eumque rebus eius, quousque illic fuerit, ut proprium pontificem uti permisimus.
6 Ideoque scriptis praesentibus admonemus, uti praefatum visitatorem charitas vestra cum omni devotione suscipiat, eique obedientiam in iis quae rationi conveniunt, sicut Ecclesiae decet filios, exhibete, quatenus omnia quae ad utilitatem suprascriptae pertinere cognoscuntur Ecclesiae, vestra valeat suffultus devotione implere.