monumenta.ch > Gregorius Magnus > 72
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Ioannam coniugem eius ex Iudaea Christianam tueatur. <<<     >>> EPISTOLA LXXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis.

EPISTOLA LXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ne ante hiemem Siculi episcopi omnes Romam veniant. Frumenti copiam ultra solitum comparet Petrus, ac congruo tempore in urbem transmittat.

1 Gregorius Petro subdiacono.
2 Quia fratres et coepiscopos nostros in Sicilia insula commorantes ad beati Petri Apostoli natalitium diem convenisse voluimus, scriptis praecedentibus agnovisti.
3 Sed quia ea causa quae cum viro magnifico Iustino expraetore dicitur eorum iter interim praepedivit, et quia iam tempus veniendi et redeundi non sinit, eos nolumus ante hiemem fatigari.
4 Gregorium vero Agrigentinum, et Leonem Catanensem, et Victorem Panormitanum per omnia nos volumus ad nos ante hiemem proficisci.
5 Quinquaginta vero auri libris nova frumenta ab extraneis compara, et in Sicilia in locis in quibus non pereant repone, ut mense Februario illuc naves quantas possumus dirigamus, et eadem ad nos frumenta deferantur.
6 Sed etsi nos transmittere cessamus, ipse naves provide, et ad nos, auxiliante Domino, Februario mense transmitte haec eadem frumenta, exceptis duntaxat frumentis, quae nunc mense Septembri, vel Octobri, iuxta consuetudinem transmitti praestolamur.
7 Ita ergo experientia tua faciat, ut sine alicuius vexatione coloni ecclesiastici frumenta congregentur, quia tantum hic parva nativitas fuit, ut, nisi auxiliante Deo frumenta de Sicilia congregentur, fames vehementer immineat.
8 Naves vero, quae commendatae Ecclesiae sanctae semper fuerunt, in omnibus tuere, ad quod tibi etiam directae gloriosi viri Leonis exconsulis epistolae concurrunt.
9 Multi vero huc veniunt, qui terras aliquas, vel insulas in iure Ecclesiae nostrae, in emphyteosim sibi postulant dari, et aliquibus quidem negamus, aliquibus vero iam concessimus.
10 Sed tua experientia sanctae Ecclesiae utilitatem conspiciat, memor quod ante sacratissimum beati Petri apostoli corpus potestatem patrimonii eius acceperit.
11 Et licet hinc scripta decurrant, quod utilitatem patrimonii impedit, fieri nullo modo permittat, quia nec nos sine ratione aliquid dedisse reminiscimur, vel dare disponimus. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 60.)