monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24 > 56
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut neque pauperes opprimi, neque liberae mulieris filium ad servitutem cogi patiatur. <<<     >>> EPISTOLA LVII. AD SEVERUM EPISCOPUM. De eligendo Ariminensi episcopo.

EPISTOLA LVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Quid ad celebrandam dedicationem dare debeat ad erogandum pauperibus.

1 Gregorius Petro subdiacono.
2 Festivitatibus sanctorum desiderabiliter insistentes, praesentis praeceptionis nostrae paginam ad experientiam tuam necesse duximus dirigendam, indicantes ei oratorium beatae Mariae, quod nuper in cella fratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse dignoscitur, Augusto mense disposuisse nos, adiuvante Domino, summopere dedicari, quatenus coepta nostra, operante Domino, debeant consummari.
3 Sed quia cellae ipsius tenuitas exigit, debere nos in ipsa diei festivitate concurrere; propterea volumus ut ad celebrandam dedicationem dare debeas ad erogandum pauperibus, in auro solidos decem, vini amphoras triginta, agnos ducentos, olei orcas duas, berbices duodecim, gallinas centum, quae tuis possint rationibus postmodum imputari.
4 Statim ergo fieri haec nulla morae interiectione constitue, ut vota nostra, Deo auctore, celerem sortiantur effectum.