monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit. <<<     >>> EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS MONACHOS IN CHRISTI MONTE INSULA CONSTITUTOS. Abnormes illos monachos Horosio abbati obedire iubet.

EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne cum monachis habitent mulieres. Ne in quarumdam insularum monasteriis pueri ante 18 aetatis annum suscipiantur.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Sicut regiminis locum Deo, ut ipsi placuit, disponente suscepimus, ita nos oportet de commissis nobis animabus esse sollicitos.
3 Comperimus autem in insula Eumorphiana, in qua situm beati Petri apostolorum principis oratorium esse dignoscitur, multos virorum cum mulieribus suis diversorum patrimoniorum illuc pro necessitate feritatis barbaricae refugisse: quod importunum iudicavimus, ut dum alia refugiorum loca vicina sint, cur ibidem cum monachis debeant mulieres habitare? Propterea praesenti iussione praecipimus experientiae tuae ut a praesenti tempore nullam illic ulterius mulierem, sive ecclesiastici iuris sit, sive cuiuslibet alterius, habitare commanereve permittat, sed refugium sibi, cum sicut praedictum est, tot loca vicina sint, ubi maluerint, ipsi provideant, ut omnis exinde mulierum conversatio submoveatur; ne si, quae in nobis est, curam gerere desistamus, atque inimici laqueis obviare, nos exinde, quod absit, si quid diversi contigerit, culpabiles existamus.
4 Praesentium itaque latori Felici abbati mille quingentas plumbi libras, de quo in eadem insula egere dignoscitur, dare non differas, quod tuis postmodum, cum totius quantitatis ratio noscetur rationibus imputetur (Grat. 20, q. 1, can. 5).
5 Ita ergo fac ut te ipse provideas, si in eiusdem insulae fabrica expendi utiliter valent.
6 Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante decem et octo annorum tempora suscipi prohibemus.
7 Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in Romanam urbem transmittat.
8 Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.