monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.218 > 48
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLVII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM, ET THEODORUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Iudaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos. <<<     >>> EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit.

EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Iuliana abbatissa iudicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo iure protegat.

1 Gregorius Theodoro duci Sardiniae.
2 Iustitiam, quam mente geritis, oportet coram hominibus luce operum demonstretis.
3 Iuliana siquidem abbatissa monasterii sancti Viti, quod Vitula quondam recordandae memoriae construxerat, insinuavit nobis a Donato officiali vestro possessionem iuris praedicti monasterii detentari.
4 Qui dum excellentiae vestrae patrociniis se cingi conspicit, ad examinandum iudicium venire contemnit.
5 Sed nunc gloria vestra praecipiat eumdem officialem cum praedicta ancilla Dei arbitrale subire iudicium, quatenus quidquid eorum de tali controversia arbitrorum iudicio fuerit diffinitum, effectui mancipetur; ut id quod se amittere sive retinere perspexerit, non hoc virtutis opere fieri, sed legis iustitiae debeat reputari.
6 Praeterea et Pompeiana religiosa, quae monasterium in domo propria construxisse dignoscitur, questa est matrem quondam generi sui defuncti testamentum eius velle cassare, quatenus ultimum filii eius arbitrium ad irritum deducatur.
7 Pro qua re charitate paterna gloriam vestram necessarium duximus adhortandam, ut piis se causis salva iustitia libenter accommodet, et quidquid his iuris ratio tribuit, benigne iubeat custodiri.
8 Dominum autem petimus ut viam vitae vestrae propitius dirigat, dignitatemque susceptam administrationis prosperitate disponat.