monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER ILLYRICUM. Ut episcopos ab hostibus expulsos suscipiant, eisque necessaria subministrent. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM, ET THEODORUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Iudaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos.

EPISTOLA XLVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Godiscalchi filio inopi et caeco ad victum necessaria suppeditet, praecipit.

1 Gregorius Petro subdiacono.
2 Divina praecepta nos admonent diligere proximos sicut nosmetipsos; et cum hac eos praecipiamur charitate diligere, quanto magis debemus his in subsidiis necessitatum carnalium subvenire, ut eorum angustias, si non ex omnibus, saltem aliquibus sustentaculis sublevemus.
3 Quoniam ergo Godiscalchi viri dignissimi filium non solum amissione visus, sed etiam inopia victus egestatem pati conspeximus, necessarium duximus, in quantum possibilitas suppetit, ei praebere consultum.
4 Propterea experientiae tuae praesenti iussione praecipimus ut annis singulis viginti quatuor modios tritici, fabae quoque modios duodecim, et vini decimatas viginti pro sustentatione vitae debeat ministrare, quod tuis postmodum possit rationibus imputari.
5 Ita ergo fac ut praesentium lator nullas de percipiendis Domini donis moras sustineat, et tu bene dispensatae mercedis possis particeps inveniri. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.)