monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXIX. AD ARISTOBOLUM EXPRAEFECTUM ET ANTIGRAPHUM. Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis eius transmittit.

EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit.

1 Gregorius Andreae illustri.
2 Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens corpore, a charitate vestra animo non recessi.
3 Bona enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo.
4 Hoc autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis pervenisse, si me diligitis, plangite, quia hic huius mundi tantae occupationes sunt, ut per episcopatus ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatum.
5 Quod incessanter defleo, atque ut pro me Dominum exoretis rogo.
6 Praeterea sacratissimam clavem a sancti Petri apostoli corpore vobis transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare; nam etiam de eius catenis interius habetur.
7 Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 50.)