monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret. <<<     >>> EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit.

EPISTOLA XXIX. AD ARISTOBOLUM EXPRAEFECTUM ET ANTIGRAPHUM. Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat.

1 Gregorius Aristobolo, expraefecto et antigrapho.
2 Ad explendum affectum meum, fateor, lingua non sufficit; sed quidquid de vobis sentio, vester vobis melius affectus dicit.
3 Quibusdam vero vos adversitatibus laborare audivi.
4 Sed non hac de re valde contristor, quia plerumque navis, quae pervenire ad alta pelagi per prosperitatem poterat, in ipso navigationis initio vento adversante repellitur, sed ad portum repulsa revocatur.
5 Praeterea si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferte, quia plerumque dum proprietas verborum attenditur, sensuum virtus amittitur.