monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXVI. AD ANASTASIUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Conqueritur de onere pastorali. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret.

EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM ARCHIEPISCOPUM CORINTHI. Ordinationem suam gemens indicat, et Bonifacium defensorem commendat.

1 Gregorius Anastasio archiepiscopo Corinthi.
2 Iudicia Dei quanto sunt investigabilia, tanto debent humanis sensibus esse metuenda; ut quia ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humilis cordis cervice substernat, quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illuc obedientibus mentis gressibus prosequatur.
3 Ego autem considerans infirmitatem meam ad apostolicae sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem.
4 Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluit operari.
5 Nam fraternitati vestrae, etsi praesens non eveniret occasio, necessario fuerat indicandum quod licet indignum me apostolicae sedi Dominus praeesse dignatus est.
6 Cum ego fieri hoc et causa posceret, et directi a nobis praesentium latoris, id est Bonifacii defensoris, evenisset occasio, curavimus, non solum scriptis fraternitati vestrae, charitatis vota persolvere, sed etiam de ordinatione nostra, quod desiderabile vobis fuisse credimus, indicare.
7 Propterea charitas vestra reciprocis litteris nos de unitate Ecclesiae, et desiderabili nuntio salutis vestrae laetificet, quatenus absentia corporalis, quam nos locorum facit sustinere disiunctio, scriptorum sibi vicissitudine praesentetur.
8 Adhortamur etiam ut quia memoratum superius praesentium portitorem pro necessariis quibusdam causis ad clementissimi principis vestigia destinavimus, et mutabilitas temporis multa solet impedimenta itineris generare, quidquid ei sive in terreni itineris provisione, sive etiam in procuratione navigii necessarium fuerit, vestra sacerdotalis impendat affectio, ut destinatum iter celerius, Domino miserante, valeat explicare. (Cf. Ioan. Diac., l. I, c. 64.)