monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM, ET CAETEROS PATRIARCHAS. Pastoris onus, dotes, officia late prosequitur, ac demum fidem ad conciliorum normam profitetur. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM ARCHIEPISCOPUM CORINTHI. Ordinationem suam gemens indicat, et Bonifacium defensorem commendat.

EPISTOLA XXVI. AD ANASTASIUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Conqueritur de onere pastorali.

1 Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno.
2 Scripta vestrae beatitudinis, uti fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans inveni.
3 Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, quia sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur.
4 Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera praecepit, et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut aestimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis; ita ut omnem mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII, 107).
5 Tanta me quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna animus nullatenus erigatur.
6 Multis causarum fluctibus quatior, et post illa quietis otia, tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestus demersit me (Psal. LXVIII, 3).
7 Periclitanti igitur mihi manum orationis vestrae tendite, vos qui in virtutum littore statis.
8 Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquendo multis prodesse, multisque posse lucere perhibetis, aestimationem mihi meam, fateor, in dubietatem maximam perduxistis.
9 Considero namque qui sum, et nihil in me ex huius boni signo deprehendo.
10 Considero autem qui estis, et vos mentiri posse non arbitror.
11 Cum ergo credere volo quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea.
12 Cum disputare volo quod in laude mea dicitur, contradicit mihi sanctitas vestra.
13 Sed quaeso, vir sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut etsi non quod dicitis ita est, sit ita quia dicitis.
14 Praeterea.
15 sicuti patriarchis aliis patribus vestris, synodicam vobis epistolam direxi; quia apud me semper hoc estis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse, non quod ex voluntate hominum putamini non esse.
16 Latori vero praesentium Bonifacio defensori aliqua iniunxi, quae sanctitati vestrae debeat secretius intimare.
17 Amatoris autem vestri beati Petri apostoli vobis claves transmisi, quae super aegros positae multis solent miraculis coruscare.
18 (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 23; l. IV, c. 25.)