monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem.

EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum.

1 Gregorius Nonnoso.
2 Omnipotens Deus cordi vestro indicet quanta devotione ac dilectione vobis coniungor.
3 Et si hanc per epistolas implere nequeo, si quando tamen opportunitatem inveniam, rebus ostendere curabo.
4 Salutationis praeterea alloquium solvens, indico quia veniente humili vestro domno Maurentio de possessione quam gloria vestra pettit, per omnia parebimus.