monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Aegre fert se multis occupationibus deprimi, et ab eo laudari.

EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se deiectum dolet.

1 Gregorius Narsae patricio.
2 Dum contemplationis dulcedinem alte describitis, ruinae meae mihi gemitum renovastis, quia audivi quid intus perdidi, dum foris ad culmen regiminis immeritus ascendi.
3 Tanto autem me percussum moerore agnoscite, ut vix loqui sufficiam, oculos enim mentis meae doloris tenebrae obsident.
4 Triste est quidquid aspicitur, quidquid delectabile creditur, cordi meo lamentabile apparet.
5 Penso enim, ab alto quietis meae culmine corruens, ad quam deiectum exterioris provectus culmen ascendi.
6 Et pro culpis meis in occupationis exsilium a facie dominantis missus, quasi destructae Iudaeae vocibus cum propheta dico: Qui consolabatur me, longe recessit a me (Thren. I, 16).
7 Quod vero causae et nominis similitudinem faciendo, per scripta vestra clausulas declamationesque formatis, certe, frater charissime, simiam leonem vocas.
8 Quod eo modo vos agere conspicimus, quo scabiosos saepe catulos, pardos vel tigrides vocamus.
9 Ego enim, bone vir, quasi filios perdidi, quia per terrenas curas recta opera amisi.
10 Nolite ergo me vocare Noemi, id est, pulchram; sed vocate me Mara, quia amaritudine plena sum (Ruth. I, 20).
11 Quod autem me dicitis scribere non debuisse, ut in agro Dominico cum bubalis arares (Amos. VI, 13), quia in ostenso beato Petro linteo, et bubali et omnes ferae oblatae sunt, scis ipse quia subiunctum est: Macta et manduca (Act. X, 13).
12 Tu ergo qui easdem bestias necdum mactaveras, cur iam manducare per obedientiam volebas? Aut nescis quia ea de qua scripsisti bestia oris tui gladio occidi recusavit? Quas ergo per compunctionem occidere potueris, de illis necesse est ut in tui desiderii fame satieris.
13 De causa autem fratrum nostrorum, ut scripsisti, ita futurum si Deus adiuvet aestimo, de qua modo serenissimis rerum dominis scribere omnino non debui, quia in ipso initio non est a questibus inchoandum.
14 Sed dilectissimo filio meo Honorato diacono scripsi, ut opportuno tempore eis congrue suggerat, et mihi responsum sub celeritate in dicet.
15 Domnum Alexandrum, domnum Theodorum, filium meum Marinum, domnam Esiciam, domnam Eudochiam, et domnam Dominicam, mea peto vice salutari.
16 (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 48.)