monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 >


PRAEFATIO SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum torpentia quorumdam ingenia industria prudentium excitare soleat, ne, ignaviae depressa sopore, otio languenti inutiliter contabescant, sed caligine detersa somnolentiae expergiscantur, ut quibus prodesse potuerint scribendo vel docendo, accurate hoc agere studeant; ne de talento male defosso terribilem Domini promulgatam audiant quandoque sententiam: tu quidem, mi dilectissime Elisachare, et amore insatiabilis sophiae venerande praeceptor, post caeteros quos stimulis instanter charitatis agitare soles, ut vigilantes fideliter ea quae eis credita sunt domini sui famulis tempore distribuant opportuno, tandem meam agressus parvitatem, iussisti ut perscrutando diligenter volumina antiquorum seu hagiographorum, sive etiam gentilium scriptorum, quaecunque pertinent ad historiae veritatem, breviter ac lucide colligere desudarem, a conditione quidem primi hominis usque ad Christi nativitatem Domini: eo scilicet modo, ut quidquid de primo saeculo quod ante generalem fuerat cataclysmum, sive de secundo quod fuit post diluvium usque ad nativitatem Abrahae, et regis Assyriorum Nini regnum, nostri sive gentiles senserunt scriptores, pandere diligentius curarem.
2 Quaestiones etiam difficiles, quae per haec tempora in scriptis habentur legislatoris, enodare non negligere, quantum attinet ad historiae veritatem. Inde autem per reges Assyriorum, Medorum atque Persarum, sive Graecorum, et usque ad Octaviani Caesaris monarchiam, ad quas gentes Assyriorum derivando regnum per succedentia pervenit tempora: in populo autem Dei per patriarchas, iudices, reges ac sacerdotes, iterumque reges, numerum custodire annorum cautius observarem, et ea quae gesta in saeculis mundi partibus, et memoria sunt digna, adnotarem; ut quaeque immortaliter per singula frequentantur tempora, quando vel ubi fuerint, qui tunc etiam impetraverint in eminentioribus regnis, vel qui populo Dei praefuerint, ostenderem.
3 Insuper a destructione templi Hierosolymitani usque ad Domini nativitatem Christi, quaeque in populo gesta sunt Iudaeorum, quoniam confusa propter calamitates quae eis acciderunt esse videntur, ordinando summatim colligere instigasti. Haec quidem omnia ceu pieta brevi in tabula meae ostendens parvitati, nullam excusationis occasionem reliquisti, sed potius operam dare imperasti.
4 Igitur auxilio Dei adiutus, qui facit mutos loqui, non temeritatis, sed obedientiae gratia, hoc tam ingens parva cum cymba ignarus nauta pelagus navigare coepi. Sed si maris se immutaverit serenitas, fluctusque intumuerint, tu qui iussisti naufrago porrige manum. Quamvis enim ecclesiasticis alligatus ac saecularibus negotiis, lingua praepeditus, sensu obtusus, hoc tam magnum ineruditus tiro arripui opus, quod sapientibus erat commmittendum: tamen quia tuae hoc non potui negare benevolentiae, tibi examinandum mitto, et si utile adiudicaveris fore, non magis acceptum feretur scribenti quam censori.
5 Porro nomina auctorum ex quibus ea collegi quae in septem libris conclusi, idcirco non ubique inserui (ut praemonuisti), quoniam in his in quibus concordare videbantur, sensum eorum quae elegeram compendiose complexus sub brevitate dictare studui. Eorum autem nomina adnotare decrevi, sive nostrorum, sive gentilium, sententiasque illorum assumpsi, ut in suis habentur libris, qui variando a caeteris exorbitare videntur.
6 Obsecro itaque candidum lectorem ne praesumptioni tribuat meae imbecillitatis si quid in his ei displicuerit libris, sed obedientiae. Nec temere reprehendat, antequam diligentius eos legerit auctores ex quibus nos haec decerpsimus, et ad quos eorumdem quoque fidem referimus.

Te duce, Christe, via facilis nos ire per omnes,
Quod natura negat, varios fessosque labores,
Das qui ausu fragili, das grandia vincere posse,
Parvula mens trepidat hominum quae tangere dura,
Miratur tetigisse quidem, gaudet superasse,
Si quid enim fuerit dignum laude et memorandum,
Nec sibi, sed Domino, tribuat quae gesta videntur:
Qui dedit ingenium stolido, qui cuncta gubernat,
In coelis, terris, perque omnia saecula semper:
Cuius ego auxilio iutus, non viribus aequis,
Arripui celsos saecli transcendere colles.
Quae ut fuerint calamo pingam per tempora prisca.
Aeternos replicare dies ingentia regum
Tempore quo fuerint, ubi talia facta per orbem,
Quique viri fortes, portenta, fames, mala mundi,
Quas dederint clades populis civilia bella.
Triverit externas gentes infanda cupido:
Quos casus tribuit regnis improvida cura.
Haec cecini breviter memorans, venerande sacerdos,
Non ignota canens veterum, sed dicta priorum.




monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 >