monumenta.ch > Hieronymus > csg68.230 > 20
Florus, Epitoma, 2, XIX. Bellum Parthicum sub Ventidio. <<<     >>> XXI. Bellum cum Antonio et Cleopatra.

XX. Bellum Parthicum sub Antonio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Expertis invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virum mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum. Sed immensa vanitas hominis domus titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum fecit. 2  Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna hostium manus ex improviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit et missis undique sagittis duas legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. 3  Vnus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit: iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peteremque montis; sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat; adfuit tamen. 4  Deletae reliquiae copiae forent, nisi urgentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita secutis caesorum speciem praebuissent. Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem: "Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis." Non minor ex via postea quam ab hostibus accepta clades. 5  Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae [fluvius] infestiores, novissime quae iam ab invalidis et audite hauriebantur noxiae etiam dulces fuere. Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit. Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tamen perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vecordia ferocior aliquando factus est, quasi vicisset, qui evaserat.